Henrici de Werla, O.F.M. Tractatus de Formalitatibus

by S. Clasen in Franciscan Studies, Vol. 14, No. 4 · December 1954–February 1955

p. 421

Ex quo sequitur correlative, quod non omne, quod est extra animam, est realitas. Sequitur secundario, quod realitas non est passio adaequata 255 enti. Primum patet, quia quidditates sunt ex natura rei, tamen non sunt realitates in potentia obiectiva. Secundum patet, quia ens vere praedicatur de entibus in potentia, tamen de ipsis non praedicatur realitas. Unde sciendum est, quod aliqui modi sequuntur ipsum ens secundum totam suam latitudinem, hoc est tam in actu quam in po- 260 tentia, sicut finitas. De quolibet enim ente, quod non est Deus, sive sit in actu sive sit in potentia, est verum dicere, quod est finitum; et sic finitum et infinitum distinctive sumptum evacuant totam latitudinem entis. Aliqui autem sunt modi, qui non consequuntur ipsum ens secundum totam suam latitudinem, sed tantum in esse actuali. Cuius- 265 modi sunt isti quattuor, videlicet actualitas, realitas et existentia et etiam quidditas, et contingens etiam, quia potest stare tanquam eius modus.

b Etiam sciendum, quod res possunt sumi quadrupliciter: primo modo pro omni illo, quod est extra nihil, sive illud sit ens ex natura rei sive 270 rationis; secundo modo potest sumi res pro omni illo, quod habet esse verum, sive in anima sive extra animam; tertio modo potest sumi res prout est passio entis, et sic omnia entia tam in actu quam in potentia dicuntur esse res; et sic entia rationis non dicuntur esse res, nisi sint entia rationis obiective; quarto modo sumitur res proprie pro omni 275 illo, quod habet esse actuale firmum et ratum, et sic est passio entis in actu.

c Sed contra arguitur sic: primo omne, quod est extra animam, videtur esse reale ; sed quidditates in potentia obiectiva sunt extra animam; ergo videntur esse reale. 230

Secundo quia rationalitas est modus intrinsecus entis rationis; sed modi intrinseci sunt ex natura rei et sunt res; ergo.

b Ad primum dicitur, quod quidditates sunt res in potentia obiectiva et omne, quod est extra animam, est res, licet non quidditive et quarto modo sumendo. 285

255-256 adaequata enti] entis adaequata Se 258 non] vere + Ve 260 suam Va fol. 239b latitudinem 267 quidditas] aliqualitas Ve | contingens] contingentia Ve 269 possunt sumi] capitur Se; potest sumi Ve 271 habet Ve fol. 116va esse 272 sive ] sit + Ve 279 reale; Se fol. 256vb sed 280 reale] realitates Se; realitas Ve 285 sumendo] res + Ve

Ib.: "Secunda est realis eo modo, quo est distinctio inter patrem et filium. Unde distinctio realis est illa, quae est inter rem et rem".