Henrici de Werla, O.F.M. Tractatus de Formalitatibus

by S. Clasen in Franciscan Studies, Vol. 14, No. 4 · December 1954–February 1955

p. 422

Ad secundum dicitur, quod rationalitas est modus intrinsecus entis rationis ex natura rei; non tamen est res quarto modo sumendo.

c Viso, quid est realitas, videndum est, quid est distinctio realis. Et dico, quod distinctio realis est relatio transcendens disquiperantiae intrinsecus adveniens, cuius extrema sunt duae realitates positivae. 200 Et notanter dico positivae, quia multa sunt, quae sunt realitates denominativae. Ex quo sequitur correlative, quod non omnis distinctio ex natura rei est realis. Patet hoc, quia non omne, quod est ex natura rei, est res quidditive .

Sequitur secundo, quod non omne, quod est extra animam, est res. 205 Patet hoc, quia multa sunt ex natura rei, quae proprie non sunt res quidditive .

α Sed contra haec arguitur: Realitas dicitur passio entis extra animam; ergo distinctio realis est passio entis extra animam, et per consequens, quoddibet extra animam per distinctionem distinguitur realiter; sed 300 distinctio modalis est extra animam; ergo distinctio modalis est realitas.

Secundo sic: Distinctio realis est passio entis extra animam; sed omnis distinctio ex natura rei est distinctio extra animam; ergo distinctio ex natura rei est realis.

β Ad primum dicitur, quod distinctio realis est distinctio modalis, quia 305 sicut dictum est superius realitas est modus entis in actu. Non tamen sequitur ex hoc, quod omnis distinctio modalis sit realis, nisi sit entis in actu.

Ad secundum dicitur, quod distinctio realis est passio entis extra animam, et quia non omne, quod est extra animam, est quidditive 310 res sive realitas, hinc est, quod non omnis distinctio ex natura rei est distinctio realis.

Sed restat difficultas, si distinctio realis potest esse distinctio formalis et econverso . — Dicitur, quod sicut accidit quidditati, quod sit res, ita accidit distinctioni formali, quod sit distinctio realis. Et sicut reali- 315

sumendo] rem + Se 289 transcendens Va fol. 139va disquiperantiae 295-297 Sequitur quidditive] — Ve 296 proprie] secundum se Se 300 distinguitur] dividitur Se; — Ve 302 Distinctio Ve fol. 116vb realis | realis] modalis Ve 302-303 sed — distinctio] er per consequens quoddibet Ve | distinctio] per distinctionem Ve 304 est] erit Ve; distinctio + Se Ve 306 dictum est] patuit Se Ve 313 restat] remanet Ve 314 econverso] econtra Ve 315 realis] formalis Se

Ib. q. 5. concl. (50a): "Et quando dicitur, quod omne, quod est extra animam, est reale, dico, quod falsum est, nam quidditates in potentia obiectiva sunt extra animam et non sunt fabricatae ab anima".

Ib.

Ib. (50d).