Henrici de Werla, O.F.M. Tractatus de Formalitatibus

by S. Clasen in Franciscan Studies, Vol. 14, No. 4 · December 1954–February 1955

p. 423

tati accidit, quod sit formalitas, ita accidit distinctioni reali, quod sit distinctio formalis, nam Socrates et Plato distinguuntur realiter, et tamen non distinguuntur formaliter.

5 Nunc restat videndum de distinctione formali, et quid sit primo formalitas; secundo quid sit distinctio formalis. Et quia omnis formalitas 329 est quidditas, videndum est primo, quid est quidditas.

a Et dico, quod quidditas est omne illud, quod est intelligibile ab intellectu per se primo. Et notanter dico per se primo, quia modi intrinseci, licet sint cognoscibiles ab intellectu, non tamen per se nec primo, quia non intelliguntur nisi mediante quidditate. 325

c Sed contra hoc arguitur tripliciter: Primo quia relatio dicit quidditatem, et tamen non potest per se intelligi ab intellectu; ergo. Minor probatur, quia relatio non potest intelligi sine termino.

Secundo arguitur sic: Modus intrinsecus potest intelligi per se et primo ab intellectu; ergo est quidditas. Assumptum probatur, quia quidditas 330 per se intelligitur a mathematico.

Tertio haecceitates possunt intelligi ab intellectu, et tamen haecceitates non sunt quidditates.

β Ad primum dico, quod relatio est quidditas et potest per se intelligi ab intellectu sine termino, licet tamen terminus cointelligatur semper. 335

Ad secundum dico, quod duplex est quidditas, scl. molis et virtutis. Prima potest per se concipi ab intellectu, cum sit quidditas, secunda vero non.

Ad tertium dico, quod haecceitates non sunt per se intelligibiles ab intellectu et per se primo, sed semper eius conceptio seu intellectio 340 terminatur ad naturam primam.

Sed hic est una difficultas, quia quidditas est obiectum adaequatum intellectus; ergo videtur, quod nihil potest concipi ab intellectu, nisi sit quidditas; sed modi intrinseci non sunt quidditates; ergo non poterunt concipi ab intellectu, quod est falsum. 345

Ad hoc dicitur, quod, licet quidditas sit obiectum intellectus, tamen multa alia quae non dicunt quidditatem de se possunt concipi ab intellectu.

b Viso quid est quidditas, videndum est, quid est formalitas. Et dico, quod formalitas est quidditas uniuscuiusque rei habentis quidditatem 350

319 Nunc] Item nunc Ve | restat videndum] videndum est Ve | videndum Se fol. 257ra de 320 formalis. Va fol. 239vb Et 322-323 Et — primo] — Va Se 324 sint] intelligibiles et + Se 326 tripliciter] multipliciter Se; — Ve 328 termino. Ve fol. 217ra 331 mathematico] metaphysico Se 336 molis] moris Ve 341 primam] id est speciem + Se