Henrici de Werla, O.F.M. Tractatus de Formalitatibus

by S. Clasen in Franciscan Studies, Vol. 14, No. 4 · December 1954–February 1955

p. 424

definibilem sive non definibilem . Et notanter dico, quod est quidditas ad differentiam modorum et privationum, quae nullam dicunt quidditatem. Et notanter dico definibilem sive non definibilem propter simpliciter simplicia et propter divinam essentiam, quae nullam habent definitionem, sicut patet de ente et suis transcendentibus passionibus, 355 quae, licet dicant quidditatem, non tamen sunt definibiles.

α Sed contra hoc arguitur dupliciter: Omnis ratio definitiva quidditiva videtur converti cum quidditate; ergo, si formalitas est quidditas, formalitas definitio quidditiva .

Secundo sic: Omnis passio distinguitur formaliter a suo subiecto; 360 sed multae sunt passiones modales, sicut est finitas et infinitas, quae possunt demonstrari de suis subiectis, sicut est; ergo formaliter distinguuntur ab eis.

β Ad primum dicitur, quod, licet omnis definitio quidditiva sit quidditas, tamen non omnis quidditas est definitio quidditiva; patet de quidditate 365 entis et suarum passionum.

Ad secundum dico, quod non omnis passio distinguitur formaliter a suo subiecto. Et dico, quod quaedam sunt passiones formales, quaedam vero modales. Passiones formales distinguuntur formaliter a suis subiectis, sicut risibilitas ab homine; passiones vero modales non distinguuntur 370 formaliter a suis subiectis, cuiusmodi sunt finitas et infinitas.

c Viso quid sit formalitas, videndum est, quid sit forma et quid formale. Et dico, quod forma est perfectio, quae est apta nata dependere ab aliquo in genere causae materialis. Et notanter dico dependere ab aliquo in genere causae materialis propter ipsam materiam primam, quae a 375 nullo dependet in genere causae materialis. Ex quo sequitur correlative, quod illa opinio, quae dicit, quod forma est aptius cuiuslibet rei actuantis, est falsa; patet, nam compositum est actualius sua forma, et tamen non est forma.

353 Et Va fol. 140ra notanter 357 dupliciter] et Se 358 quidditate; Ve fol. 117rb ergo 360 suo Se fol. 257rb subiecto 361 sicut est] — Ve 366 suarum passionum] suis passionibus Ve 370-371 sicut — subiectis] — Va 371 cuiusmodi] sicut Se 373 apta] acta Ve 374-376 Et — materialis ] — Se 377 aptius] actus Se Ve | actuantis] actualitate Va

Ib.: "Dico ergo, quod formalitas est quidditas uniuscuiusque habentis quidditatem sive definibilem sive non".

Ib.: "Primo, quia praedicamenta non sunt definibilia, quia simpliciter simplicia, et tamen habent formalitates, per quas formaliter distinguuntur; secundo, quia ratio entis et ratio deitatis ponuntur formalitates, et tamen non possunt definiri".

Ib. (48d): "dicunt alii, quod formalitates sunt rationes definitivae".