Henrici de Werla, O.F.M. Tractatus de Formalitatibus

by S. Clasen in Franciscan Studies, Vol. 14, No. 4 · December 1954–February 1955

p. 425

Sequitur secundo, quod opinio, quae dicit, quod forma est actus 300 perficiens quodcumque perfectibile, est falsa; patet hoc, quia in divina essentia sunt multae perfectiones, et tamen ipsam non perficiunt.

Ex hoc apparet, quae sit differentia inter formam et formalitatem, nam forma distinguitur realiter ab eo, cuius est forma; formalitas vero non distinguitur realiter ab eo, cuius est formalitas. Primum patet, quia 385 omne, quod dependet ab aliquo in genere causae materialis tanquam effectus, distinguitur realiter a sua causa, et sic est de forma, ergo etc.

Secunda differentia est, quod forma potest corrumpi remanente eo, cuius est forma, quod in essentialiter ordinatis realiter distinctis prius potest esse sine posteriori; sed sic est de forma; ergo. Formalitas vero 300 non; ergo.

Ex quo sequitur, quod male intellexerunt Thomistae et eorum sequaces, qui posuerunt formalitatem sumi a forma , nam sicut patuit superius, duplici differentia differunt.

a Sed contra hoc potest argui dupliciter: Primo quia anima intellectiva 395 dicitur esse forma, et tamen nullo modo dicitur dependere ab aliquo in genere causae materialis; secundo divina essentia dicitur esse forma, et tamen nullo modo dicitur dependere ab aliquo.

b Ad primum dicitur, quod forma sumitur duobus modis, scl. proprie et aequivoce; anima vero intellectiva dicitur forma aequivoce, non 400 tamen proprie.

Ad secundum dico, quod divina essentia proprie dicitur esse forma, sed quia formae magis convenit esse actum quam potentiam, ideo propter suam summam actualitatem essentia divina dicitur esse forma. Dico, quod forma est perfectio, quae est apta nata dependere ab aliquo 405 in genere causae materialis, quae quidem dependentia dicitur inhaerentia.

d Quid autem sit formale videndum est. Pro cuius declaratione sciendum, quod formaliter dicitur quattuor modis: Primo modo dicitur formaliter,

380 actus] aptus Va 381 perfectibile] perfectione Se 382 tamen Ve fol. 117va ipsam Va fol. 140rb non 383 apparent] patet Ve 384 realiter] ab eo + Se Ve 392 sequitur] patet Ve | Thomistae] Ochamistae Ve 393 sumi] esse Ve 395 tamen] non Ve | nullo — dependere] — Ve 396-397 in — materialis] — Se | divina essentia] divinae essentiae Ve 400 anima — aequivoce] — Va 405 est] dicitur esse Ve | apta] acta Ve 407 videndum — declaratione] — Ve 408 formaliter] formale Se Ve

Ib. (48c): "Sicut aliqui, quod formalitas dicitur a forma sicut materialitas a materia . . . Ista est nimis grossa et asininis imaginatio".