Henrici de Werla, O.F.M. Tractatus de Formalitatibus

by S. Clasen in Franciscan Studies, Vol. 14, No. 4 · December 1954–February 1955

p. 426

ut distinguitur contra realiter ; et isto modo dicimus, quod divina essentia dicitur realiter proprietates divinae, licet non formaliter. Se 410 cundo modo dicitur formaliter, ut distinguitur contra omne illud, quod non est de quidditate alicuius, et isto modo dicimus quod, licet divina essentia sit intrinsece infinita, non tamen est formaliter infinita. Tertio modo dicitur formaliter, ut distinguitur contra virtualiter, et illo modo dicimus, quod sol est formaliter lucidus et virtualiter calidus, licet non 415 formaliter. Quarto modo sumitur formaliter, ut distinguitur contra materialiter, et illo modo dicimus, quod homo est formaliter rationalis, materialiter corporeus.

Insuper est notandum, quod formalitates sunt in quintuplici differentia: Primo sunt formalitates, quae se habent sicut individua et 420 dicuntur individuales formalitates, quia denominative non plurificabiles sicut est Deitas, quia de se non est plurificabilis et est summa et perfectissima formalitas. Secundo sunt formalitates, quae se habent sicut species specialissimae, sicut humanitas et asineitas. Tertio sunt quaedam formalitates subalternae, sicut est corpus vel corporeitas vel animalitas. 425 Quarto quaedam sunt formalitates generalissimae, sicut sunt quidditates decem praedicamentorum. Quaedam sunt formalitates transcendentes, sicut est quidditas entis et suarum passionum. Etiam est notandum, quod in formalitatibus transcendentibus adhuc est ordo, quoniam quaedam sunt communiores ente, sicut sunt rationes perfectionis 430 simpliciter et simpliciter simplicis, nam illa dicuntur de ente et eius passionibus, et sic sunt communiores ipso. Quaedam sunt aequales ipsi enti sicut formalitates passionum eius. Aliae sunt minus communes, sicut sunt prima dividentia ipsum ens formaliter, ut puta absolutum

409 realiter] reale Ve | quod] in + Se 409-410 divina Ve fol. 117vb essentia | dicitur] distinguitur Se Ve | divinae] essentiae + Ve | formaliter] formalitas Ve 413 formaliter] formale Ve | distinguitur Va fol. 140va contra 414 modo] — Ve | virtualiter] virtuale Ve 417 ratio- nalis] realis Va 419 est notandum] videndum est Ve | quintuplici] duplici Se 420 Primo] Primae Ve 420-421 se — quia] — Ve 421 de- nominativae] de se Se Ve 422 quia] quae Ve 422-423 sicut est Deitas, quia de se non est plurificabilis et est summa et perfectissima formalitas] et est summa et perfectissima formalitas, scl. Deitas, quae de se non est plurificabilis Se 423 Secundo] Et aliae Va; Secundae Ve 424 huma- nitas et asineitas] risibilitas, humanitas Se | Tertio] Tertiae Se Ve 428 quidditas entis] entitas Va Se; entis Ve, cf. supra p. 9. 430 rationes] ratio Va Ve 431 simpliciter ] sumptae Se 433 formalitates Ve fol. 118ra passionum

Ib. (50c) sec. sensum.