Henrici de Werla, O.F.M. Tractatus de Formalitatibus

by S. Clasen in Franciscan Studies, Vol. 14, No. 4 · December 1954–February 1955

p. 427

et respectivum. Et sic patet, quid sit formale et quod modis sumatur 435 formalitas.

e Videndum est modo, quid sit distinctio formalis . Et dico, quod distinctio formalis est relatio transcendens disquiperantiae intrinsecus adveniens, cuius extrema sunt duae formalitates sive definibiles sive non definibiles. Et notanter dico transcendens propter transcendentia, 440 quae formaliter distinguuntur, licet non omnia, etiam propter divina, in quibus reperitur distinctio formalis. Et dico disquiperantiae propter illa, quae sunt eiusdem rationis, inter quae non potest esse distinctio formalis. Et dico intrinsecus adveniens, quia positis duabus formalitatibus quantumcumque ab invicem distantibus, semper insurgit formalis 445 distinctio inter illas formalitates alterius et alterius rationis positas. Et notanter dico definibiles sive non definibiles propter formalitates simpliciter simplices, quia, licet non possint definiri, non tollitur tamen, quin possint formaliter distingui, si sint alterius et alterius rationis, sicut est Deitas et entitas, quae formaliter distinguuntur, licet non 450 possunt definiri.

Est tamen advertendum diligenter, quod quaedam sunt, quae distinguuntur formaliter et non realiter, sicut homo et asinus in potentia obiectiva, sapientia et essentia in divinis , veritas et entitas in transcendentibus, genus et differentia, intellectus et voluntas in creaturis 455 et angelis. Secundo vero sunt quaedam, quae distinguuntur realiter et non formaliter, sicut duo individua realiter eiusdem speciei, ut Socrates et Plato. Quaedam vero sunt, quae distinguuntur realiter et formaliter, sicut duo individua diversarum specierum, ut puta hic homo et hic asinus; ista enim duo individua realiter et formaliter distinguuntur 460 ab invicem. Quaedam vero sunt, quae nec realiter nec formaliter distinguuntur, sicut existentia et haecceitas; sunt enim una res et duo modi, quibus non convenit formalis distinctio. Ex quo patet evidenter, quod inter distinctiones non est ordo essentialis, sed ordo quidam

437 modo] nunc Se | Et Va fol. 140vb dico 440 definibiles] — Ve | transcendentia, Se fol. 257vb quae 444 dico] — Va 445 ab] ad Va | formalis] formaliter Va 449 quin] quandocumque Ve | et alterius ] — Va 454 veritas] unitas Ve 455 transcendentibus, Ve fol. 118vb genus | genus] ergo Va 457 realiter] realia Ve | eiusdem] rationis + Ve 458 realiter] formaliter Se 459 formaliter] realiter Se | diversarum] duarum Ve 461 ab invicem] — Se 463 convenit Va fol. 141va formalis

Ib. q. 1. a. 2. (43c): "Tertio est formalis, et ista est inter quidditatem et quidditatem; sic dicimus, quod homo et asinus in potentia obiectiva distinguuntur".

Cf. ib. q. 5 (48b).