Henrici de Werla, O.F.M. Tractatus de Formalitatibus

by S. Clasen in Franciscan Studies, Vol. 14, No. 4 · December 1954–February 1955

p. 428

accidentalis . Et si dicatur, quod maior distinctio includit minorem 465 et non econverso per commune dictum formalium, quod pro tanto distinctio maior includit minorem, quia illa quae pluribus distinguitur, est maior distinctione illa, quae paucioribus distinguitur, v. g. sicut aliqua distinguuntur formaliter et realiter et essentialiter, pluribus inter se distinguuntur quam illa, quae solum formaliter vel solum 470 realiter .

6 Nunc videndum est de distinctione essentiali, et primo quid est essentia; deinde, quid est distinctio essentialis.

a Quantum ad primum dico, quod essentia est ratio transcendens, qua unumquodque habet esse essentiae vel quia dicitur esse essentiae cuius- 475 libet rei essentiam habentis sive definibilis sive non definibilis. Et notanter dico, quod est ratio transcendens propter divinam essentiam et propter decem praedicamenta, quae dicuntur decem esse essentiae ita, quod ratio essentiae competit Deo et creaturis, et sic est transcendens. Et notanter dicitur definibilis sive non definibilis, quia quae- 480 dam est essentia definibilis, quaedam vero non definibilis sicut divina essentia et entis esse, quae quidem essentiae perfecte explicari non possunt secundum proprias rationes eorum essentiales. Essentia definibilis vero est illa, quae importatur per definitionem quidditivam cuius- libet rei definibilis. Ex quo patet, quod illud dicitur esse de essentia 485 alicuius, quod importatur per definitionem eius quidditivam.

Est tamen sciendum, quod ista quattuor sunt essentialiter ordinata: substantia, natura, essentia et quidditas. Unde omnis substantia est natura et non econverso; patet, quia natura dicitur de substantia et

466 per — formalium] — Se; dicitur + Ve 467 illa] quam + Ve | distinguitur] sicut + Se 469 et essentialiter] — Se 475 esse Ve fol. 118va essentiae 476 definibilis ] definibile Ve 477 decem] etiam Va 479 est] disquiperantiae + Ve 480 definibilis ] definibile Va; difficile Ve 481 essentia Se fol. 258ra definibilis | definibilis ] difficilis Ve 482 esse] essentiae Se 483 secundum] sed Va 484 importatur] imponitur Va 484- 486 per — importatur] — Va 486 quidditivam] definitivam Se Ve 488 et] — Se 489 natura] substantia + Va

Ib. q. 1. a. 2(43c): "Istae distinctiones sunt essentialiter ordinatae, quia maxima est essentialis, et ideo quae essentialiter distinguuntur omnibus aliis distinctionibus distinguuntur. Secunda post essentialem maior est realis. Post illam est tertia, scl. quidditiva vel formalis. Quarta est minor omnibus, scl. quidditatis et modi intrinseci, nam minor omnibus est distinctio, ubi statur inter eandem rationem specificam et formalem quam ubi est exitus. Non est autem exitus a ratione formali per modum eius, quia ad rationem formalem et non ad aliam reducitur, quia modus adveniens non variat rationem formalem".

Cf. ib. q. 5 (48b).