Henrici de Werla, O.F.M. Tractatus de Formalitatibus

by S. Clasen in Franciscan Studies, Vol. 14, No. 4 · December 1954–February 1955

p. 429

qualitate, substantia vero non. Similiter sequitur: Natura est, ergo 490 essentia est, tamen non econverso, nam essentia dicitur de omnibus praedicamentis, natura vero non nisi de duobus. Similiter: Essentia est, ergo quidditas est, et non econverso, nam in divinis sunt multae quidditates, et tamen ibi non est nisi unica essentia. Ex quo sequitur, quod essentia et quidditas non sunt idem adaequate.

405

b Sed restat dubitatio, quid sit natura. Et dico, quod natura est illud, quod potest esse principium nativitatis, quia omne, quod nascitur, ideo dicitur proprie nasci, quia a principio naturali. Ex quo patet, quod natura et essentia non sunt idem adaequate. Et si dicatur: Angelus et anima non possunt esse principia nativitatis nec possunt nasci, et 500 tamen sunt naturae, dicitur, quod natura sumitur aequivoce, et ita loquimur in praesenti, non enim loquimur hic nisi de natura ut est principium nativitatis. Ex quo sequitur, quod materia et forma possunt dici naturae, non autem relatio. c Istis ergo visis patet, quid sit distinctio essentialis. Et dico, quod 505 distinctio essentialis est relatio transcendens disquiperantiae intrinsecus adveniens, cuius extrema sunt duae essentiae sive definibiles sive non definibiles. Et pro tanto dicitur transcendens, quia distinctio essentialis circuit omne genus. Et notanter dicitur definibiles propter distinctionem essentialem, quae est inter Deum et creaturam , ubi una 510 essentia est definibilis, alia vero non definibilis, ut essentia Dei.

Unde notandum est, quod haec distinctio essentialis, licet fundetur super rationem essentiae, non tamen fundatur super rationem essentiae communem, sed super rationem extremorum singularium, quia omnes particulares essentiae conveniunt in ratione communis essentiae, secundum 515 quam definitur esse idem et non distincte. Et sic patet quantum ad primam partem principalem, in qua erant termini declarandi.

II Quantum ad secundum partem principalem, in qua videndi sunt modi investigandi distinctionem, est sciendum, quod primo videbitur,

490 qualitate] quidditate Se | est] — Se 491 essentia] esse Ve | non] — Va Ve 492 nisi] — Ve | duobus. Va fol. 141rb Similiter 493 non] tamen + Se Ve 494 nisi] — Ve 497 quod Ve fol. 118rb potest 499 Angelus] Angeli Se 504 naturae] natura Se Ve 511 Dei] divina Ve 512 haec] — Ve 513 rationem essentiae] esse Va 514 extremorum singularium] essentiarum particularium Ve 515 communis] — Va 516 quam] quas Se | definitur] dicimus Se; dicuntur Ve 518 videndi Ve fol. 119ra sunt | modi Va fol. 141va investigandi

Ib. q. i. a. 2 (43c): "Prima est distinctio essentialis eo modo, quo distinguitur Deus a creatura, et ista proprie accipiendo; est quando quidditas cum sua existentia est distincta ab alia quidditate cum sua existentia".