Henrici de Werla, O.F.M. Tractatus de Formalitatibus

by S. Clasen in Franciscan Studies, Vol. 14, No. 4 · December 1954–February 1955

p. 430

quomodo distinctio in communi investigatur; secundo quomodo distinctio 520 rationis; tertio quomodo distinctio ex natura rei; quarto quomodo modalis; quinto quomodo distinctio realis; sexto quomodo distinctio formalis; septimo quomodo distinctio essentialis investigatur.

A a Quantum ad primum dico, quod distinctio in communi investigatur multis modis:

525

1. Primo quidem per viam diversae considerationis. Unde quandocumque aliquae res possunt concipi distincte et indistincte, complexe et incomplexe sicut de definitione et definito, nam una et eadem res potest concipi distincte et indistincte, complexe et incomplexe; primo modo ponitur distinctio inter definitionem et definitum.

580

2. Secunda via est per viam definitionis vel per viam descriptionis. Unde quando aliquae res sunt, quae habent diversas definitiones vel descriptiones, tales res dicuntur distinctae.

3. Tertio per viam divisionis. Unde quandocumque aliquae res cadunt sub diversis differentiis dividentibus aliquod commune, tales res di- 535 cuntur esse distinctae, sicut homo et asinus, qui cadunt sub differentiis.

4. Quarto per viam remotionis sive negationis. Unde quandocumque aliquae res sic se habent, quod una removetur ab alia, sicut rationalitas ab asino, tales res dicuntur distinctae.

5. Quinto per viam generationis vel corruptionis. Unde quandocum 540 que aliqua duo sic se habent, quod unum potest generari alio non generato vel corrupto, illa dicuntur distincta, sicut anima et corpus. Corpus generatur et corrumpitur, anima remanet ingenita et incorrupta.

6. Sexto per viam separationis. Quandocumque aliqua duo sic se habent, quod unum potest ab alio separari, illa dicuntur distincta, 545 sicut quantitas in sacramento altaris, nam separatur ibi quantitas a substantia.

7. Septima via dicitur dependentiae, sicut inter Deum et creaturam, inter causam et effectum.

520 quomodo Se fol. 258rb distinctio 525 multis modis] pluribus m. Se; multipliciter Ve 527 res] diversae + Se; diversimode Ve 527-528 distincte—incomplexe] — Ve 528-530 sicut—definitum] isto modo ponitur distinctio inter definitionem et definitum, nam una et eadem res potest concipi distincte et indistincte, complexe et incomplexe Se | nam] unde Ve | primo] et isto Ve 533 dicuntur] sunt Se; distinguuntur Ve 538-539 rationalitas Ve 119rb ab 543 remanet] manet Se Ve 546 quantitas ] qualitas Ve | sa- Va fol. 141vb cramento | quantitas ] qualitas Va