Henrici de Werla, O.F.M. Tractatus de Formalitatibus
by S. Clasen in Franciscan Studies, Vol. 14, No. 4 · December 1954–February 1955
p. 431
8. Octava via est emanationis sive productionis, sicut inter personas 550 divinas investigat distinctionem realem Augustinus .
9. Nona via est privationis et habitus, quae nullo modo possunt verificari de eodem secundum idem.
10. Decima via est via convertibilitatis. Unde quandocumque aliqua duo sic se habent, quod unum potest inveniri sine reliquo, sicut animali- 555 tas sine ratione vel substantia sine corporeitate, vel quando unum in plus se habet quam aliud, tunc ibi dicitur esse distinctio.
b Sed restat una dubitatio, si distinctio sic accepta in communi, inquantum reperitur in ente et in simpliciter simplicibus et in primo diversis, sit passio ipsius entis adaequata et etiam, ut abstrahit a distinctione 500 formali et reali, et dicitur, quod non, scl. quod non est passio adaequata ipsi enti, sed est quoddam transcendens et commune omnibus transcendens transcendentia. Quod patet sic: Nam simpliciter simplicia et primo diversa distinguuntur, et tamen de ipsis non praedicatur ens, ut patet alias, nisi forte solum denominative. 565
Sed contra hoc arguitur dupliciter: Primo, quia sequitur, quod aliqua passio sit sine subiecto; patet, quia distinctio est passio et non est passio entis; ergo etc. Secundo sic: Quia sequitur, quod aliqua passio sit communior omni subiecto, et per consequens erit communior omni ente. 570
Ad primum dico, quod non est inconveniens dare unam passionem non habentem subiectum adaequatum, et sic distinctio est communior ente, licet sit passio sua non adaequata, sed communior eo.
Ad secundum dico, quod non est inconveniens dare unam passionem communiorem subiecto suo. 575
c Secunda dubitatio est, si non-identitas et distinctio sunt idem. Et dicitur, quod non, sed in plus se habet non-identitas quam distinctio; sequitur enim: Ista sunt distincta; ergo sunt non idem, et non econverso. Patet, quia Socrates non est idem chimaerae, et tamen non distinguitur a chimaera. 580
551 investigat] Augustinus + Ve | Augustinus] — Se Ve 554 via convertibilitatis] inconvertibilitatis Se Ve 556 ratione] rationabilitate Se 557 aliud] alterum Se 560-561 distinctione Se fol. 258va formali 561 et reali] — Se | scl. — non] — Ve 562 transcendens] commune Ve | commune] transcendens Ve 563 simplicia Ve fol. 119va et 568 et — passio] — Va; Nota, quod distinctio est communior ente + Ve in margine 569 erit] et Se 576 Secunda] Alia Ve 577 habet Va fol. 142va non-identitas
De fide ad Petrum c. 1, n. 5 (PL 40, 755).