Henrici de Werla, O.F.M. Tractatus de Formalitatibus
by S. Clasen in Franciscan Studies, Vol. 14, No. 4 · December 1954–February 1955
p. 432
Pro quo est diligenter attendendum, quod quattuor sunt ponenda in quidditatibus et bene intelligenda: Primum signum est, in quo ponitur ipsa quidditas. In secundo signo ponuntur negationes, quia omnis affirmatio prior est negatione. In tertio signo ponuntur per se passiones demonstrabiles de ipsa quidditate. In quarto signo ponuntur ea, quae sunt 585 per accidens. E. g. albedo et nigredo in primo signo sunt albedo et nigredo. In secundo signo sunt non idem. In tertio signo dicuntur esse distinctae, nam quando aliqua passio inest alicui subiecto, per prius intelligitur ipsum subiectum sine tali passione quam cum ipsa. In quarto signo adveniunt, quae eis insunt per accidens, sicut haecceitas, 590 inhaerentia et existentia. Ex quo patet, quod non-identitas prior est distinctione.
B 1 Secundo videndum est, quomodo investigatur distinctio rationis, et nota, quod hic loquimur de distinctione rationis proprie dicta. Pro cuius declaratione sciendum est, quod triplex est actus intellectus, scl. 595 apprehendendi, componendi et dividendi. Eodem modo triplici via potest investigari distinctio rationis. Prima via est per actum apprehendendi, quando intellectus potest apprehendere unum sine reliquo vel concipere. Ibi ponitur distinctio rationis, sicut quando intellectus concipit definitionem sine definito vel subiectum sine passione. Secunda 600 est per viam compositionis. Unde quandocumque aliquae compositiones duae ita se habent, quod solum fabricantur ab intellectu et una prior altera fabricatur, illa sunt distincta ratione, v. g. quando intellectus componit aliqua circa subiectum et non circa passionem, talis vocatur distinctio rationis. Tertio per viam divisionis sive per actum dividendi. 605 Unde quandocumque sunt aliqua ita idem ex natura rei, quod inter illa nulla potest esse distinctio ex natura rei, sed solus intellectus ponit ibi divisionem sive distinctionem, talia non possunt distingui nisi distinctione rationis, v. g. cum dicitur Socrates est Socrates, homo est homo, solus intellectus est ille, qui per actum suum dividendi facit distinctionem 610 subiecti et praedicati, quia ut patet nulla potest esse distinctio ibi ex natura rei, cum idem a seipso non possit ex natura rei distingui. De distinctione vero rationis obiectiva eodem modo dicendum est, quod debet investigari, quemadmodum distinctio ex natura rei investigatur.
581 attendendum] advertendum Se; Nota, quod quattuor signa ponuntur in quidditatibus + Ve 584 per se] proprie Se 586 sunt] insunt Se Ve 587 sunt] tantum + Se Ve 593 videndum] veniendum Se | rationis, Ve fol. 119vb et 596 componendi] comprehendendi Va 598 apprehendere] apprehendendi Ve 599-600 intellectus Se fol. 258vb concipit 604 circa Va fol. 142rb subiectum | passionem] compositionem Se 610 est ille] — Va 612-614 cum — investigatur] — Ve