Henrici de Werla, O.F.M. Tractatus de Formalitatibus
by S. Clasen in Franciscan Studies, Vol. 14, No. 4 · December 1954–February 1955
p. 433
2 Tertio videndum est, quomodo investigatur distinctio ex natura rei. 615 Et dico, quod quattuor viis potest investigari, secundum quod sunt quattuor viae oppositionum: Prima via est relativorum oppositorum . Unde impossibile est, quod idem referatur ad seipsum relatione opposita. Unde agens inquantum agens non est passum, nec passum inquantum passum est agens, nec producens inquantum producens dicitur esse productum. 629 Et isto modo intellectus agens et possibilis distinguuntur ex natura rei. Secunda via est oppositio contrariorum . Impossibile enim est contraria de eodem et secundum idem verificari. Et isto modo genus et differentia distinguuntur quam maxime in simplicibus nec sunt omnino idem. Tertia via est secundum viam oppositionis privativae . Impossibile 625 est opposita privativa eidem secundum idem convenire et verificari. Et isto modo inter essentiam et relationem ponitur distinctio ex natura rei, nam essentia inquantum essentia est communicabilis, relatio vero incommunicabilis. Quarta est per viam contradictionis . Impossibile enim est contradictoria de eodem et secundum idem verificari. Et isto 630 modo ponitur distinctio inter essentiam divinam et attributa , nam intellectus est principium productivum Verbi, et essentia non est principium productivum Verbi; similiter inter intellectum et voluntatem, nam
616 viis] modis Se; investigatur seu + Ve | investigari Ve fol. 120ra secundum | sunt] — Ve 619 non] — Se Ve 624 omnino] secundum omnia Se 625 privativae] relativa Ve 628 vero] — Ve 629 incommunicabilis] non Se 629-630 Impossibile Va fol. 142va enim
Francisc. de Maironis, Conflatus in I Sent. d. 8. q. 1. a 3 (44b): "Dico, quod intelligendo distinctionem ex natura rei non ab anima fabricata ipsa est communis istis [scl. distinctioni formali, reali, modali, essentiali], nam quaelibet istarum est distinctio ex natura rei, quia nulla est ab anima fabricata. Sed potestne ista investigari? Dico, quod sic quadrupliciter secundum quattuor vias oppositionum: Primo per viam relative oppositorum, quia impossibile est idem referri ad se, et per istam viam, quae infra declarabitur magis, probatur, quod intellectus agens distinguitur a possibili, quia agens est movens et possibilis est motus".
Ib.: "Secundo per oppositionem contrariorum sic: Impossibile est contraria eidem secundum idem convenire. Diversitas et identitas sunt contraria. Conveniunt alicui eidem. Ergo oportet, quod non secundum idem, isto enim modo investigatur distinctio generis et differentiae in simplicibus, quia simplicia specie distincta conveniunt et differunt, non autem omnino secundum idem".
Ib.: "Tertio modo per viam oppositionis privative oppositorum, impossibile enim est privative opposita eidem convenire. Isto modo investigamus distinctionem inter essentiam et proprietatem, quia essentia est communicabilis. Paternitas incommunicabilis".
Ib.: "Quarto modo per viam contradictionis sic: Impossibile est, quod extrema contradictionis verificentur de eodem omnino. Isto modo investigamus distinctionem attributorum, ut statim inferius patebit".
Cf. ib. q. 3 (47c).