Henrici de Werla, O.F.M. Tractatus de Formalitatibus

by S. Clasen in Franciscan Studies, Vol. 14, No. 4 · December 1954–February 1955

p. 434

voluntas est principium productivum Spiritus sancti, intellectus vero non; ergo distinguuntur ex natura rei .

635

3 Quarto videndum est, quomodo investigatur distinctio realis, et dico quattuor viis: Primo per viam originis. Unde quandocumque aliqua duo sic se habent, quod unum originatur ab alio, illa distinguuntur realiter. Isto modo investigat Augustinus distinctionem realem inter personas divinas, nam Pater originat Filium et Spiritum sanctum, et 640 Filius non originat Patrem; impossibile enim est, quod idem originatur a seipso, quia per beatum Augustinum nulla res seipsam gignit. Secundo per viam generationis . Unde quandocumque aliqua duo sic se habent, quod unum generatur ab alio sive producitur, illa distinguuntur inter se realiter. Tertio per viam corruptionis . Quandocumque aliqua sic 645 se habent, quod unum corrumpi potest alio manente, illa distinguuntur realiter inter se. Et isto modo est distinctio realis inter relationem et fundamentum. Quarto per viam separationis . Unde quandocumque

635 rei. Se fol. 259ra 636 Quarto] Quare Va 639 realiter. Ve fol. 120rb Isto 640 et Spiritum sanctum] — Se 641 originat Patrem] — Se 644—646 illa — manente] — Ve | manente] remanente Se 647 inter se] — Se

Ab Henrico Werlio hic praetermittitur distinctio modalis secus ac Francisc. de Maironis, l. c. q. i. a. 33 (44a) dicente: "Quantum ad distinctionem modi intrinsec: sciendum, quod quadruplex distinctio per istos modos reperitur. Quaedam, qua distinguitur modus a quidditate, cuius est modus, sicut humanitas et finitas humanitatis. Alia est, quae est modorum oppositorum sicut finitum et infinitum in Deo et creatura. Alia per modos eiusdem rationis sicut haecceitas et differentia, quae est numeralis per differentias individuales. Quarto per modos alterius rationis sicut necessitas et infinitas, quae sunt modi intrinseci essentiae divinae. Nunc ad propositum de investigatione distinctionis istorum modorum dico, quod eodem modo investigatur distinctio quo et modi, et de hoc inferius".

De Trin. I. c. i. n. i (PL 42, 320); cf. Francisc. de Maironis, Conflatus in I Sent. d. 8. q. i. a. 3 (44a): "Secundo videndum est, quomodo possit realis distinctio investigari, et dico hic, quod quadrupliciter investigatur: Primo per viam originis, et hoc modo investigat Augustinus I De Trinitate distinctionem personarum per hoc, quod nihil gignit se; oportet ergo, quod gignens sit realiter distinctum a genito, ubicumque enim est hoc ab hoc, ibi est realis distinctio".

Ib.: "Secunda via est via generationis. Quandocumque aliqua res potest generari alia non genita, illa necessario distinguuntur realiter; isto modo probatur, quod materia et forma distinguuntur realiter, quia formantur genera materia existente ingenerabili et incorruptibili".

Ib.: "Tertio per viam corruptionis, quia quandocumque unum non corrumpitur alio corrupto, inter illa est realis distinctio. Isto modo investigatur, quod relatio distinguitur a fundamento, quia fundamentum manet relatione corrupta".

Ib.: "Quartoper viam separationis, quia quaecumque separata possunt manere, illa distinguuntur realiter. Isto enim modo probatur accidentia distingui in altari a subiecto, et anima a corpore, quia unum ab alio separatur".