Henrici de Werla, O.F.M. Tractatus de Formalitatibus

by S. Clasen in Franciscan Studies, Vol. 14, No. 4 · December 1954–February 1955

p. 435

aliqua duo sic se habent, quod unum potest realiter ab alio separari, illa distinguuntur realiter. Isto modo anima et corpus distinguuntur esse realiter, accidens et substantia in sacramento altaris.

4 Quinto videndum est, quomodo investigatur distinctio formalis . Et dico, quod distinctio formalis quinque viis investigatur: Prima est per viam definitionis . Quandocumque aliqua sic se habent, quod aliquid ponitur in definitione unius, quod non ponitur in definitione alterius esse vel quod definitio unius non est definitio alterius, illa distinguuntur formaliter, e. g. de homine et asino. Secundo per viam descriptionis . Unde quandocumque aliqua duo sic se habent, quod unum ponitur in descriptione unius, quod non ponitur in descriptione alterius, illa distinguuntur formaliter, vel quod descriptio unius non est descriptio alterius; esse isto modo distinguuntur partes orationis formaliter. — Est tamen advertendum, quod propria descriptio est illa, quae constat ex genere et propria passione, et per hoc differt a definitione quidditiva, quae constat ex genere et differentia. Tertio per viam divisionis . Unde quandocumque aliquod commune dividitur per duas differentias oppositas, esse quidquid cadit sub una differentia divisiva vel sub uno dividentium, distinguuntur formaliter a quocumque cadente sub alia differentia

652 videndum] inveniendum Se 652-653 Et — formalis] — Ve 654 definitionis.] Unde + Se 655 unius — definitione ] — Va 657 asino. Va fol. 142vb Secundo 661 isto — formaliter] — Ve 662 propria] differentia Se 664-665 quandocumque Ve fol. 120va aliquod

Ib. q. i. a. 3 (44a): "Primum est ostendere modum investigandi distinctionem formalem, et quantum ad hoc dico, quod quattuor sunt modi evidentes, per quos investigatur formalis sive quidditativa distinctio: Prima est via definitionis; secunda via divisionis; tertia via descriptionis; quarta via demonstrationis".

Ib.: "Quandocumque aliqua sic se habent, quod aliquid ponitur in definitione unius et non alterius, illa differunt formaliter, quae enim definitive differunt, quidditive differunt et formaliter. Sed talia, quorum unum non recipit aliud in sua definitione, sic se habent, sci. quod differunt definitive; ergo quidditive et formaliter".

Ib.: "Tertio per viam descriptionis sic: Quorumcumque descriptiones sunt diversae, eorum definitiones sunt diversae. Hanc probo, quia quaecumque habent eandem definitionem, habent idem genus. Hoc patet, et per consequens eandem passionem vel aptitudinem consequentem ipsam, quia ex definitione passio sive aptitudo demonstratur. Sed descriptio constat ex genere et passione sive aptitudine. Ergo quorumcumque descriptiones sunt diversae, eorum definitiones sunt diversae".

Ib.: "Secundo per viam divisionis. Quantocumque aliquid dividitur per differentias oppositas, quidquid cadit sub uno dividentium, differt formaliter a quocumque cadente sub alio, quia cadunt sub membris oppositis, nam ex dividente et diviso constituitur illud, quod habet quidditatem. Licet enim divisum utrique contento sub eo conveniat quidditive, tamen impossibile est, quod unum dividentium coincidat cum alio ad constituendum tertium".