Henrici de Werla, O.F.M. Tractatus de Formalitatibus

by S. Clasen in Franciscan Studies, Vol. 14, No. 4 · December 1954–February 1955

p. 436

seu alio dividentium; exemplum de angelo et homine, qui cadunt sub corporeo et incorporeo. Quarto per viam demonstrationis . Unde quandocumque aliqua duo sic se habent, quod unum potest demonstrari 670 de alio, quod non potest demonstrari de alio, illa distinguuntur formaliter; exemplum de homine et asino, quia de homine potest demonstrari risibilitas et non de asino, ut patet. Quinto per viam reduplicationis . Unde quandocumque aliqua duo sic se habent, quod aliquid competit uni inquantum tale, quod non competit alteri inquantum tale, illa 675 distinguuntur formaliter. Isto modo investigatur distinctio formalis in transcendentibus. Isto modo distinguitur ens a divina essentia, quia aliquid competit enti inquantum ens, quod non competit divinae essentiae. Quod patet sic, nam ens inquantum ens potest trahi ad finitatem et decem praedicamenta, quae omnia repugnant divinae essentiae. Isto 680 modo etiam investigatur distinctio formalis in simpliciter simplicibus et primo diversis, ut patet intuenti.

5 Sexto videndum est, quomodo investigatur distinctio essentialis. Et dico, quod quinque viis: Primo viam generationis dependentis . Unde quandocumque aliqua duo sic se habent, quod unum potest generari 685 alio non generato dependente, illa distinguuntur essentialiter. Et notanter dico dependente propter generationem divinam, quae nullam facit dependentiam, sed solum in creaturis facit distinctionem essen-

670 unum] aliud Se; aliquid Ve 671 alio, Se fol. 259vb quod 671-672 de — demonstrari] — Va | illa] — Se 677 ens] formaliter + Se | a] ad Va | essentia] formaliter + Ve 679 inquantum ens] — Ve | finitatem] definitatem Ve 683 essentialis. Va fol. x43vb Et 688 sed solum] et ideo Se | solum Ve fol. 120vb in | creaturis] et ideo in creaturis + Ve

Ib.: "Quarto per viam demonstrationis sic: Quando aliquod est demonstrabile propter quod de uno et non de altero illa, de quibus alia et alia demonstrantur, habent aliam et aliam definitionem, quia cum definitio sit medium, si omnino eandem definitionem haberent, omnino eadem passio per eam demonstraretur. Si ergo demonstrantur alia et alia passio, necessario habent aliam et aliam definitionem, et per consequens formaliter distinguuntur".

Ib.: "Istis quattuor viis satis evidentibus additur una satis peregrina, sed tamen necessaria, scl. via reduplicationis, et haec deducitur sic: Quandocumque aliquid convenit alicui inquantum tale, quod non convenit alteri, necessario illa formaliter distinguuntur, quia reduplicatio cadit super rationem formalem. Ergo est eadem ratio formalis, necessario idem praedicatum praedicabitur apposita eadem reduplicatione".

Ib. (44ab): "Quantum ad essentialem distinctionem dico, quod quattuor modis investigatur: Primo per viam generationis et corruptionis, quaecumque enim sic se habent, quod uno genito vel corrupto aliud non generatur nec corrupitur, distinguuntur essentialiter. Secundo per viam separationis, quaecumque enim sic se habent, quod unum separatur ab alio, essentialiter distinguuntur".