Henrici de Werla, O.F.M. Tractatus de Formalitatibus
by S. Clasen in Franciscan Studies, Vol. 14, No. 4 · December 1954–February 1955
p. 437
tialem. Secundo per viam corruptionis. Quandocumque aliqua duo sic se habent, quod unum potest corrumpi alio non corrupto, illa distingu- 600 untur essentialiter, vel quando unum potest separari ab alio essentialiter, illa distinguuntur essentialiter. Tertio per viam dependentiae . Unde quandocumque aliqua duo sic se habent, quod unum dependet ab alio, illa distinguuntur essentialiter, sicut Deus et creatura, substantia et accidens. Quarto per viam diversorum generum . Unde quandocumque 605 aliqua duo sic se habent, quod proprie et per se sunt diversorum generum, illa distinguuntur essentialiter; et isto modo decem praedicamenta distinguuntur essentialiter. Et notanter dico proprie et per se propter materiam et formam de genere substantiae, quae non distinguuntur essentialiter, licet materia non sit proprie et per se in praedicamento 700 substantiae. Si enim proprie et per se esset alterius praedicamenta a forma substantiali, tunc distingueretur essentialiter ab ipsa forma, et ideo ut sic non distinguitur essentialiter ab ea. Quinto diversarum specierum. Unde quandocumque aliqua sunt diversarum specierum, illa distinguuntur essentialiter, e. g. de homine et asino. — Est tamen 705 sciendum, quod omnis distinctio essentialis non includit distinctionem realem semper, nam decem praedicamenta distinguuntur essentialiter in suo esse quidditivo, ut abstrahunt a suis speciebus, et tamen ut sic non distinguuntur realiter. Ubicumque ergo reperiuntur distinctae essentiae cum distinctis realitatibus, tales distinguuntur essentialiter et realiter; 710 si autem reperiantur distinctae essentiae abstractae a realitate, tunc distinguuntur solum essentialiter et non realiter. Exemplum de homine et asino in potentia obiectiva, qui cum sint diversarum specierum, distinguuntur inter se essentialiter et non realiter.
691 quando] quandocumque Se Ve 692-694 Tertio — essentialiter] — Va 695 Unde] — Se; ut Ve 697-698 et — essentialiter] — Ve 702 ab ipsa forma] — Se 703 ab ea] a substantia Se 706 sciendum] generaliter + Ve 707-708 in suo esse quidditivo] seu quidditivo Ve | quidditivo, Se fol. 259va ut 709 reperiuntur] diversae + Se 710-712 essentialiter — solum] — Va 714 inter se] — Ve
Ib. (44b): "Tertius modus est magis proprius, scl. per viam dependentiae, nam via prima non valet sine ista, quia generatio est in diversis, non tamen distinctio essentialis. Unde per viam dependentiae probatur sic: Quaecumque se habent sic, quod unum dependet ab alio, necessario unum ab alio distinguitur essentialiter. Infra enim eandem essentiam non potest esse proprie dependentia, quae in essentia fundatur, quia nihil refertur ad se".
Ib.: "Quartus modus in creaturis per viam generum et specierum, quia quaecumque sunt diversarum generum et specierum, necessario essentialiter distinguuntur".