Henrici de Werla, O.F.M. Tractatus de Formalitatibus
by S. Clasen in Franciscan Studies, Vol. 14, No. 4 · December 1954–February 1955
p. 438
III Quantum ad tertiam partem principalem, in qua declarandae sunt 715 aliquae difficultates et aliqui termini facientes difficultatem in illa materia.
1 Quaeritur primo, si distinctio suscipit magis et minus.
α Et videtur quod sic. Primo, quia duo alba sunt magis similia quam album et nigrum, etc. Item, duae quantitates bipedales sunt magis aequales quam sunt bipedalis et tripedalis quantitates; ergo videtur, 720 quod relatio vel distinctio suscipit magis et minus. Sed distinctio est relatio, ut superius patuit; ergo distinctio suscipit magis et minus. Item, si distinctio non susciperet magis et minus, sequeretur, quod homo non magis distingueretur a lapide quam ab asino; consequens est falsum; ergo etc. Item, si distinctio non susciperet magis et minus, 725 pariformiter nec identitas, et sic sequeretur, quod illa quae sunt idem numero non essent magis idem quam illa, quae sunt idem specie; consequens est falsum; ergo.
β In oppositum arguitur sic: Nihil potest suscipere magis et minus, nisi dicat quantitatem virtutis; sed relatio nullam dicit quantitatem 730 virtutis; ergo.
Praeterea illud, quod de se non est perfectum nec imperfectum nec perfectionem nec imperfectionem dicit, non potest suscipere magis et minus; sed relatio de se nec dicit perfectionem nec imperfectionem; ergo nec intenditur nec remittitur. — Ad hoc dicitur, quod relatio for- 785 maliter de sua ratione formali nec dicit perfectionem nec imperfectionem, et per consequens non suscipit magis et minus, cum non dicat quantitatem virtutis. Si enim diceret perfectionem, tunc sequitur, quod aliqua perfectio esset in Patre, quae non esset in Filio, et econverso. Patet, quia paternitas non esset formaliter in Filio nec filiatio esset in Patre, 740 et sic aliqua perfectio esset in una persona, quae non esset in alia.
Ad argumenta in oppositum dico, quod aliqua dicuntur esse magis similia, quae pluribus similitudinibus conveniunt.
Ad aliud de quantitate dicitur, quod ideo dicuntur magis aequalia, quia magis appropinquant ad eandem quantitatem.
745
716 termini Ve fol. 121va facientes | illa] hac Se 717 Quaeritur] Quare Va | si] an Ve 721 distinctio ] relatio Se 721-724 distinctio — asino] — Ve 723-725 sequeretur — minus] — Se 729-730 Nihil — virtutis] Illa, quae non dicunt quantitatem virtutis, non possunt suscipere magis et minus Ve | dicat] — Se | virtutis] — Ve 732 est — imperfectum] — Ve | nec imperfectum] — Va 733 perfectionem] perfectum Se | im- perfectionem] imperfectum Se 735 ergo] relatio + Ve 735-736 for- maliter] et + Ve 738 tunc] — Se; enim + Ve 739 Filio Va fol. 143va et 742 dico] Ad primum dicitur Se 744 magis Ve fol. 121vb aequalia