Henrici de Werla, O.F.M. Tractatus de Formalitatibus

by S. Clasen in Franciscan Studies, Vol. 14, No. 4 · December 1954–February 1955

p. 439

Ad tertium dico, quod homo magis differt a lapide quam ab asino et non aliter.

Ad ultimum dico, quod illa, quae sunt idem numero, ideo dicuntur magis esse idem, quia pluribus identitatibus conveniunt quam illa, quae sunt idem specie. Et sic patet, quid dicendum. 750

2 Secundo quaeritur, utrum distinctio in divinis arguat compositionem.

α Et videtur quod sic, quia compositio dicitur graece a con, quod est simul, et positio, quod est simul positio. Sed ubi sunt aliqua simul posita, ibi est compositio; sed in divinis est huiusmodi; ergo ibi est compositio. 755

Secundo arguitur sic: Ubi est distinctio, ibi est pluralitas; ubi est pluralitas, ibi est compositio; ergo ubi est distinctio, ibi est compositio.

Tertio arguitur sic: Ubicumque est distinctio, ibi est pluralitas; ubicumque est pluralitas, ibi est numerus; ubicumque est numerus, ibi est compositio; ergo a primo ad ultimum, ubi est distinctio, ibi est com- 700 positio.

Quarto arguitur sic: Ubicumque est distinctio, ibi est resolutio; sed ubicumque est resolutio, ibi est compositio. Patet hoc, quia omne, quod componitur, resolvitur in illis, ex quibus componitur.

β In oppositum arguitur sic: Ubi est purus actus, ibi non est compositio; 765 sed in divinis est purus actus; ergo ibi non potest esse compositio.

Secundo arguitur sic: Ubicumque reperiuntur plura, quorum unum non est in potentia alterius vel in potentia ad aliud, ibi nulla potest esse compositio; sed in divinis nihil est, quod sit in potentia ad aliud; ergo in divinis nulla potest esse compositio. 770

γ Ad hoc respondetur, quod compositio est mutua unio componentium, quorum unum est in potentia ad aliud et neutrum eorum est purus actus. Ex definitione compositionis patet, quod licet in divinis sit unio, quia tamen ibi nihil est potentiale nec in potentia ad aliud, per quod potest reduci ad actum, sed omnia sunt ibi purus actus seclusa quacumque 775 mixtione potentiae, hinc est, quod in divinis non potest esse compositio.

Pro responsione ad argumenta facta est notandum, quod ista sunt essentialiter ordinata, scl. resolutio, compositio, unio et distinctio ita, quod infima dicitur esse ipsa resolutio, suprema vero abstracta dicitur esse

748 sunt Se fol. 259vb idem | ideo] non Ve 750 quid dicendum] responsio Se 752 graece] grammatice Ve 753 quod — positio ] — Se 758 761 Tertio — compositio ] — Ve 760 a — ultimum] — Se 766 potest esse] est Se 768 alterius — potentia ] — Ve | aliud] reliquum Ve | nul- Va fol. 143vb la 771 componentium] compositorum Ve 774 nec Ve fol. 121va in 775 seclusa quacumque] sine aliqua Se