Henrici de Werla, O.F.M. Tractatus de Formalitatibus

by S. Clasen in Franciscan Studies, Vol. 14, No. 4 · December 1954–February 1955

p. 440

ipsa distinctio. Unde bene sequitur: Est resolutio, ergo compositio, et 790 non econverso, nam caelum dicitur esse compositum et non resolubile. Item sequitur: Est compositio, ergo unio, et non econverso, nam humana natura et divina sunt unita, tamen non composita. Item sequitur: Est unio, ergo distinctio, nam idem non potest uniri sibi ipsi, et tamen non sequitur: Est distinctio, ergo unio, ut patet de se, sicut Socrates et Plato 785 sunt distincti, et tamen non uniti. Ex istis patet, quid sit dicendum ad rationes in oppositum.

Ad primum Dei gratia dicitur, quod licet ibi sint plura simul unita, non tamen ibi sequitur compositio, quia omnia sunt ibi actus purus nec unum est in potentia ad aliud. 790

Ad secundum dico, quod pluralitas transcendens abstrahit a numero proprie sumpto. Unde licet persona divina constituetur ex essentia et relatione, non tamen dicitur componi ex pluribus unitatibus.

Ad tertium patet, nam compositio et pluralitas ab invicem sunt abstrahentia, sequitur enim: Est compositio, ergo pluralitas, et non 795 econverso, et ideo argumentum non valet.

Ad quartum negatur assumptum pro maiori, non enim sequitur: Est distinctio, ergo resolutio; prius enim potest esse sine suo posteriori. Distinctio enim est prior, ut patuit in resolutione et compositione. Et sic patet quaestio. 800

3 Tertio quaeritur, utrum cum summa simplicitate divinae essentiae possit stare pluralitas distinctionum formalium ex natura rei.

α Et arguitur quod non, quia ubicumque est pluralitas, ibi est compositio vel alicuius vel unio aliquorum ; sed in divinis reperitur pluralitas, ergo ibi est compositio vel alicuius vel unio aliquorum. Sed omnia illa 805 repugnant summae divinae simplicitati, ergo etc.

Secundo sic: Ubicumque est distinctio ex natura rei, ibi est resolutio ex natura rei; sed ubicumque est resolutio ex natura rei, ibi non potest esse summa simplicitas.

Tertio arguitur sic: Quandocumque aliqua duo ex suis rationibus 810 formalibus opponuntur, illa non possunt simul stare; sed sic est, quod simplicitas summa et pluralitas rationum formalium ex suis rationibus

781 caelum] totum Ve 782 unio] una Ve 788 Dei gratia] — Se; de gratia Ve 791 Ad Se fol. 260ra secundum 795 abstrahentia] abstractiva Ve | sequitur] sicut Se 797 pro maiori] — Se Ve 798-799 posteriori. Ve fol. 121vb Distinctio Va fol. 144ra enim 804 alicuius vel] actus seu Ve | sed] si + Se | reperitur] esset Se 808 ubicumque — rei ] — Ve 812 pluralitas] simplicitas Va

Cf. ib. inst. 2 (47c).