De matrimonio Mariae et Joseph

by K. F. Lynch in Franciscan Studies, Vol. 14, No. 1 · March–May 1955

p. 82

expellit alterum, nec similiter se compatiuntur, propter hoc non possunt caeterae contrahere quae voverint sine peccato. Sed Beata Virgo non lege communi sed lege speciali privata ducta et inspirata contraxit, et illa non continet nisi quod perfectionis est, nihil horum contrarium erat suo voto, quia non expellit sed compatitur secum propositum virginitatis. Ideo tali lege ducta contrahens non peccavit. Verumtamen quantum erat non de lege illa vel inspiratione, sed de se, consentit in copulam carnalem, qualiter in sequenti problemate huius apparebit.

Quod ergo primo obicitur per auctoritates, intelligendae sunt omnes de illis quae non lege speciali privata, sed communi, contrahunt. Responsiones in contrarium verum concludunt in proposito, quod dico propter primam quae de illis quae voverant castitatem et postea lege communi contrahunt simpliciter posset fieri; et tunc falsum et sophistice concluderet.

Propter quod ad illam auctoritatem, 'si pudicitia servatur' etc., dicendum quod Augustinus intellexit non de his quae priusquam contraxissent voverint castitatem, sed de illis qui in matrimonio fidem thori sibi invicem bene servant. Unde pudicitia ibi non accipitur pro abstinentia ab omni coitu, sed pro abstinentia ab omni coitu praeterquam viri proprii, et hoc est pudicitia coniugalis, et sic verum est quod ex illa parte sic fidem sibi servantibus non est damnatio timenda, quia in tali statu potest vita duci et meritorie, per quod eliditur error eorum haereticorum qui nuptias damnant, quia ibi non est hoc modo damnatio timenda.

Circa quartum videtur quod Beatissima Virgo consensit in copulam carnalem, primo, quia hoc dicit Augustinus in littera, et habetur XXVII, Q. 2, Cum ergo . Secundo, quia non est verum matrimonium nisi consentiatur in copulam carnalem, secundum quod supra determinatum est quod consensus matrimonialis est in carnalem copulam; sed verum fuit matrimonium Mariae et Ioseph ut habetur in littera, et habetur XXVII, Q. 2, Omne itaque nuptiarum . Ergo, etc.

Contra. Si consensit in copulam carnalem, ergo perdidit aliquando meritum virginitatis, quia non semper habuit propositum perpetuae continentiae quod

Cf. Decret. Grat., c. 3, XXVII, Q. 2 (I, 1063); Lombardus, IV Sent., Dist. 30 (ed. Quaracchi, II, p. 932): De qua Augustinus sic ait: 'Beata Maria proposuit, se servaturam votum virginitatis in corde, sed ipsum votum non expressit in ore. Subiecit se divinae dispositioni, proposuit se servaturam virginitatem, nisi Deus ei aliter revelaret. Committens ergo virginitatem suam divinae dispositioni, consensit in carnalem copulam, non illam appetendo, sed divinae inspirationi in utroque obediendo; postea vero simul cum viro labiis expressit, et uterque in virginitate permansit.'

Inter quos, aut ait Augustinus, perfectum fuit coniugium; perfectum quidem non in significatione, sed in sanctitate: sanctiora enim sunt coniugia pari voto continentium.

Cf. supra n. 10; et Decret. Grat. c. 10, XXVII, Q. 2: Omne itaque nuptiarum bonum impletum est in illis parentibus Christi, fides, sacramentum, proles. Prolem cognoscimus ipsum Dominum, fidem: quia nullum adulterium; sacramentum: quia nullum divortium; solus ibi nuptialis concubitus non fuit, quia in carne peccati fieri non poterat sine pudenda concupiscentia carnis, quae accidit ex peccato, sine qua concipi voluit qui futurus erat sine peccato. (I, 1065).

In codice loco 'Omne itaque nuptiarum' legitur 'Causae nuptiarum.'