Edition of Distinctions XXVI and XXVII of Anonymous Brussels Bibliotheque Royale 1542
by K. F. Lynch in Franciscan Studies, Vol. 14, No. 3 · September–November 1955
p. 287
inter eos ponere inseparabilitatem. Sed hoc est per consensum matrimonialem. Ergo, etc.
Respondeo. Credo quod vinculum matrimoniale inseparabile debet esse in illo actu viri ad mulierem et hoc unius ad unam vel ad plures, et hoc est tam propter bonum moris, quam propter congruentiam naturae, sicut tactum est in duobus argumentis istis. Quia ratio debet ordinare etiam quae iuxta se sunt, pacem et iustitiam cum illis observando, et quae infra se sunt, secundum dictamen naturale ipsam naturam imitando. Primum non potest esse si unus non determinaret sibi unam vel plures determinate, quia, ut probat primum argumentum, esset confusio et pugna in rebus humanis, et defectus dilectionis debitae. Sed non esset similiter sicut in natura.
Unde agens determinat sibi patiens unum vel plura. Ita natura hominis dictaret et faceret quod unus determinaret sibi inseparabiliter unam vel plures.
Tertia etiam causa vel ratio est quod ratio non solum comparatur ad id quod iuxta vel infra, sed ad id quod supra se est, unde debet ordinare actus suos secundum quod exigit gratia vel divina dispositio. Quia igitur in coniunctione viri et mulieris debebat signari coniunctio Verbi et humanae naturae et Christi et Ecclesiae, debuit haec coniunctio, scilicet viri et mulieris, quantum potuit assimilari. Sed illa est inseparabilis. Ergo, et ista debuit fieri inseparabilis ut signum quantum plus posset responderet signato. Quia ergo inseparabilitas non potuit esse per naturam, ratio quae supplet quae natura non potuit, debuit hanc inseparabilitatem facere. Hoc autem non potuit esse nisi per consensum inseparabilem. Ergo, patet quod talis consensus debuit praecedere rectam et debitam copulam viri ad mulierem, sive ad unam sive ad plures.
Quod ergo primo obicitur quod illud opus omne sine matrimonio regulatum est lege naturae, dicatur quod est natura vel lex naturae communis, et de tali loquitur etiam decretum adductum, et hoc regulatur illud opus; et est spiritualis natura, scilicet quae subdita est rationi et secundum ordinem rationis debet agere, et sic est natura in homine, et hoc lege naturaliter se habentis non regulatur huiusmodi opus nisi sit ibi vinculum inseparabile, quia in homine ratio ordinat naturam secundum rationem ad superius et ad suum par et ad suum inferius. Et propter haec tria, ut visum est in rationibus positis in solutione, oportet consensum inseparabilem praecedere actum huiusmodi ad hoc quod debite et irreprehensibiliter exsequatur.