Edition of Distinctions XXVI and XXVII of Anonymous Brussels Bibliotheque Royale 1542
by K. F. Lynch in Franciscan Studies, Vol. 14, No. 3 · September–November 1955
p. 288
Ad aliud quod actus transiens super debitam materiam est irreprehensibilis, dico quod debita materia appellatur dispositio ad talem actum. Potest ergo esse dispositio mediate, non immediate, et sic est mulier; vel dispositio immediate, et haec dispositio fit per consensum inseparabilem, et talis dispositio requiritur in hoc actu ad hoc quod licite et ut oportet fiat propter rationes praedictas.
Quod tertio obicitur quod actus nutritivae non obligatur, ergo nec generativae, dicatur quod non est simile, primo quia homo secundum actum nutritivae comparatur ei quod simpliciter est sub se et nullo modo par. Secundum actum generativae comparatur ei quod est par vel aequale. Quamvis igitur non obligatur aliquid suo inferiori, decet tamen ipsum obligari pari, et hoc propter rationes dictas.
Secundo, quia corpus humanum est ex omnibus quodamodo, ex eisdem autem nutrimur et sumus, et ideo ex omnibus sibi competentibus debet et potest nutriri, et ideo homo secundum vim nutritivam non alligatur alicui cibo. Sed homo secundum actum generativae non est commune vel utile agens respectu cuiuslibet materiae competentis ad illum actum, sed est spirituale, immo singulare agens, et distinctum, et ideo singularem et distinctum debet sibi determinare in hoc actu materiam, et non generaliter omnem materiam huius actus. Et ideo homo debet determinare et inseparabiliter coniungi et alligari uni mulieri vel pluribus, quamvis non sit alligatus uni cibo vel pluribus, sed generaliter se habet ad omnes.
Circa secundum, videtur quod omnes tenentur ad matrimonium quia praeceptum generale sive generaliter datum, non exprimente datore nec de revocatione facta aliqua mentione, semper et ab omnibus est observandum. Praeceptum de matrimonio est huiusmodi, "Crescite et multiplicamini," etc., Gen. I , nec est postmodum ut videtur revocatum. Ergo, etc.
221vb Secundo quia nobilius et magis | necessarium est esse speciei quam individui. Ergo, si quilibet tenetur ad conservationem individui per actum nutritivae, videtur quod fortius teneatur ad conservationem speciei. Sed hoc conservatur per multiplicationem quae fit per actum generativae. Ergo, etc.
Si dicatur quod non est simile quia nullus potest meum individuum sustentare nisi ego appono manum, sed speciem potest alius conservare et multiplicare, et ideo non ita tenetur ad multiplicationem speciei sicut ad conservationem individui, istud nihil est, quia qua ratione ego non
Gen. I, 28.