Edition of Distinctions XXVI and XXVII of Anonymous Brussels Bibliotheque Royale 1542

by K. F. Lynch in Franciscan Studies, Vol. 14, No. 3 · September–November 1955

p. 289

tenerer, quia alius potest hoc facere eadem ratione alius non tenetur, quia ego possum vel alius potest. Et sic nullus tenetur, quod falsum sit. Vel oportet quod omnes ad hoc teneantur.

Contra. Quod est indulgentiae non est necessitatis. Sed matrimonium est huiusmodi sive praeceptum de matrimonio, I Cor. VII , "Dico autem secundum indulgentiam non secundum imperium."

Secundo, quia nihil quod est necessitatis habet consilium in contrarium; actus coniugalis est huiusmodi, I Cor. VII , "De virginibus praeceptum non habeo, consilium autem do;" Dominus in Evangelio , "Sunt eunuchi qui se castraverunt propter regnum caelorum." Ergo, etc.

Respondeo. Est necessitas duplex, una in generali, et hoc est quando aliquis vel aliqui de omnibus tenentur, et alia in speciali vel singulariter qua quilibet scilicet, in se singulariter tenetur, et omnes et insimul. Est etiam necessitas simpliciter et necessitas quantum ad statum. Dico igitur quod praeceptum de matrimonio est necessitatis in generali, non in singulari, id est, ad quod tota multitudo hominum tenetur propter conservationem speciei, non tamen in singulari, id est, quod quilibet teneatur ad hoc simpliciter, sed ratione status. Nam in statu incipientis naturae et in tempore Noe tenebantur et omnes et singuli propter multitudinem naturae et propter paucitatem singularium. Et in tempore Abrahae omnes et singuli tenebantur, non propter necessitatem naturae sed propter necessitatem cultus divini, quia etsi multi tunc erant, paucissimi tamen erant cultores unius Dei. Similiter et modo tam pauci possent esse homines vel cultores Dei quod quilibet fidelis ad hoc teneretur quantum ad statum. Tamen modernum non tenentur omnes singulariter, sed in generali, unde non singulariter nisi pro statu vel tempore aliquo. Sed in generali fuit datum praeceptum de multiplicatione generis humani.

Quod ergo primo obicitur quod praeceptum generaliter est datum et non revocatum, et cum dicatur quod sicut illud praeceptum fuit necessitatis in generali non in speciali nisi pro statu, sic adhuc non est revocatum, et est necessitatis in generali non in speciali, tamen in speciali, id est quantum ad istum vel ad illum singulariter, bene est revocatum per Dominum in Evangelio vel per Apostolum. Unde est revocatum quantum ad hoc quod dicebatur "Maledicta sterilis", sed non quantum ad hoc quin adhuc generaliter teneatur ad hoc genus humanum.

I Cor. VII, 6.

I Cor. VII, 25.

Matt. XIX, 12.

d. vel marg.