Edition of Distinctions XXVI and XXVII of Anonymous Brussels Bibliotheque Royale 1542

by K. F. Lynch in Franciscan Studies, Vol. 14, No. 3 · September–November 1955

p. 290

Ad aliud quod obicitur quod magis tenemur ad conservationem speciei quam individui, dico quod verum est in generali, non tamen iste vel ille, immo iste vel ille magis tenetur conservare individuum, quia in hoc etiam conservat speciem, non autem e contrario. Tamen in generali tenentur aliqui vel aliquis ad conservationem speciei.

Quod obicitur qua ratione non iste singulariter ea ratione nullus, dico quod nullus singulariter modo tenetur, quia multi sunt qui multiplicant, sed si nullus alius vellet multiplicare speciem, quilibet singulariter teneretur.

Ad primum in oppositum dico quod Apostolus dispensat vel dispensationem istius determinat, non respectu status generalis, quia respectu illius semper est praeceptum, sed respectu singularis personae.

Similiter ad aliud, consilium datur in contrarium non quantum ad statum generalem, quia semper ille obligatur ad illud praeceptum, sed quantum ad aliquam personam vel aliquas personas speciales secundum quod dictum est.

Circa tertium videtur quod matrimonium non sit utile vel expediens quia nullus actus contrarius libertati Spiritus et munditiae cordis est utilis; actus coniugalis est huiusmodi, quia ibi fit homo totus caro et quasi absorbetur ratio secundum quod super illud I Cor. VII , "Qui fornicatur in corpus suum peccat." In Glossa loquente de actu carnali pro tempore illo dicitur sic: "Totus homo absorbetur a carne ut iam dici non possit ipse animus suus esse sed similis totus homo dici possit caro." Et sic est ille actus contrarius libertati Spiritus, munditiae etiam cordis, qua videtur Deus contrarius, secundum quod infra Dist. XXXII , cap. Illi autem quod dictum est, etc. In fine dicitur quod tempore illo non dabatur spiritus prophetiae.

Item, quod maxime deicit animam ex sublimo statu non est utile sed potius nocivum. Actus coniugalis est huiusmodi; Augustinus in primo Soliliquorum , "Nihil esse sentio quod magis ex arce deiciat animum virilem quam blandimenta feminea corporumque ille contactus sine quo uxor haberi non potest."

Item, non est utile quod non pertinet ad officium sapientis. Sed actus ille est huiusmodi, sicut videtur velle Augustinus ibidem. "Itaque,

I Cor. VI, 18.

Biblia sacra cum glossa ordinaria (Antverpiae, 1617), VI, p. 542.

Lombardus, IV Sent., Dist. XXXII (ed. Quaracchi, II, p. 946).

Soliliquorum, I. II, c. 10 (PL 32, 878).

e. immo iste vel ille marg.