Edition of Distinctions XXVI and XXVII of Anonymous Brussels Bibliotheque Royale 1542
by K. F. Lynch in Franciscan Studies, Vol. 14, No. 3 · September–November 1955
p. 291
si ad officium pertinet sapientis, quod nondum comperi dare operam liberis " etc.
Item, ibidem subiungitur, auferri pudorem in mente, "quisquis huius rei tantum gratia scilicet dandi operam liberis concumbit, mirandus mihi videri potest, atvero imitandus nullo modo, nam temptare hoc periculosius est quam posse felicius, sed in quo non est aliquis imitandus ;" vel ubi plus de periculo est quam de bono non est utile. Ergo, etc.
Secundo, quia id ad quod de necessitate sequitur peccatum mortale non est utile sed nocivum. Actus ille quando est ibi procreatio prolis, et tunc ille est actus perfectior quam alias, est huiusmodi, quia originale sequitur in prole. Hoc est argumentum haeretici Iuliani ad Augustinum.
22ra | Tertio, est quia ubi excellentior et nobilior status amittitur non est utile vel expediens sed potius nocivum. Consummatum matrimonium est huiusmodi, quia ibi amittitur virginitas. Ergo, etc.
Contra. Ad hoc est exemplum Domini, quia Dominus non interesset nisi bono. Sed interfuit nuptiis, Ioh. II .
Item, Apostolus dicit quod "melius est nubere quam uri" . Ergo, est bonum.
Item, super illud I Tim. II , "Salvabitur per filiorum generationem," dicit Glossa , augmentum salutis, filiorum generatio; sed quod facit ad augmentum salutis est utile.
Secundo, quia omnis observantia praecepti divini est utilis et expediens ad salutem; coniunctio matrimonialis est huiusmodi, quia Deus praecepit "Crescite et multiplicamini" , etc.
Respondeo. Concedo quod matrimonium est utile et bonum simpliciter, est et sanctum. Primo, quia est iuxta legem et ordinationem naturae. Sexus enim ad hoc est ordinatus ut per consensum inseparabilem praecedentem possit fieri maris et feminae legitima coniunctio. Secundo, quia est contra legem concupiscentiae. Ibi enim datur gratia qua et actus informetur, quae alias esset peccatum, et minor concupiscentiae ardor est in illo actu et in minori corruptione prolis generatio, quia est ad conservationem speciei et multiplicationem individui, secundum dictum praeceptum.
Ibid.
Ibid.
Joh. II, 1. sqq.
I Cor. VII, 9.
I Tim. II, 15.
Glossa, ed. cit. VI, p. 700.
Gen. I, 28.