Edition of Distinctions XXVI and XXVII of Anonymous Brussels Bibliotheque Royale 1542
by K. F. Lynch in Franciscan Studies, Vol. 14, No. 3 · September–November 1955
p. 292
Quod ergo primo obicitur in contrarium huius quod actus ille contrariatur libertati speciei etc., dicendum quod hoc non est ratione matrimonii, immo potius matrimonium ei contrariatur, sed ratione corruptionis concupiscentiae carnis quae sequitur ex peccato. Unde, cum in primo statu non esset hoc, ubi poterat esse matrimonium, patet quod hoc facit ipsum matrimonium. Per hoc potest responderi ad auctoritatem Augustini in Soliloquis , quia non loquitur de matrimonio causaliter propter ipsum matrimonium, sed propter corruptionem annexam illi actui quae ex matrimonio non est, sicut iam dictum est.
Ad aliud dicatur quod hoc non est ratione matrimonii, quia hoc non esset in primo statu, sed ratione corruptionis naturae non personae illius qui contrahit, quia persona non corrumpit personam sed naturam. Sed natura corrupta corrumpit personam. Et quia matrimonium respicit personam non naturam, quia consensus talis est personae ad personam, et illa corruptio provenit ex natura, patet quod propter illud peccatum, quod non sequitur ex matrimonio sed ex corruptione naturae, non est dicendum matrimonium malum sed potius bonum, cum illi corruptioni quantum potest obsistat.
Ad ultimum dicendum est quod non emittitur ibi virginitas sed commutatur in aliud bonum.
Quod si tu obicis quod fit ibi commutatio cum detrimento, respondeo quod virgo potest contrahere matrimonium tripliciter sive triplici ex causa, vel si propter necessitatem naturae, vel fidei, ut scilicet si esset in tali statu in quo vel necesse esset multiplicari homines, vel ad minus fideles; vel ad evitandum periculum fornicationis, ut si cognosceret infirmitatem suam ex fragilitate carnis, et probabiliter praesumpserit se de facile cadere vel in proximo nisi nuberet; vel ad satiendum libidinem. Primo modo mutaretur status virginitatis in melius propter necessitatem, scilicet talis status. Secundo modo, etsi in minus bonum, tamen propter hoc non sequeretur quod matrimonium esset malum. Immo potius bonum iuxta verbum Apostoli, "Melius est nubere quam uri". Tertio modo mutaretur in peccatum veniale vel mortale. Sed hoc non esset ex parte matrimonii, sed propter perversitatem voluntatis contrahentis, et sic patet quod matrimonium est bonum.
Quantum ad secundum principale quaeruntur duo, primo, utrum sit sacramentum; secundo, cuius legis sit sacramentum?
Ad primum, ibi non est invisibilis gratiae visibilis forma.
Cf. supra n. 10.