Edition of Distinctions XXVI and XXVII of Anonymous Brussels Bibliotheque Royale 1542
by K. F. Lynch in Franciscan Studies, Vol. 14, No. 3 · September–November 1955
p. 293
Secundo, quia sicut contingit esse deordinationem in actu generativae ita et nutritivae. Ergo, sicut non est sacramentum circa actum nutritivae, ita nec circa actum generativae. Sed matrimonium est circa illam; ergo, non est sacramentum.
Tertio, quia per quod peccat quis per hoc et torquetur. Ergo, cum homo primo per actum nutritivae transgressus fuerit, ibi debuit maxime esse corruptio, et per consequens medicina quae est per sacramentum. Ergo, si respectu illius non est sacramentum, nec respectu actus generativae per quam primo non peccavit.
Si dicatur quod licet homo secundum actum nutritivae transgressus fuerit, quia tamen peccavit in quantum fuit principium aliorum hominum, et hoc non erat secundum actum nutritivae, quod erat ad conservationem individui, sed secundum actum generativae secundum quem debebat esse principium omnium, quia generativa est ad conservationem speciei, et ideo secundum actum illius debuit plus puniri et corrumpi, et propter hoc magis contra actum illius est sacramentum institutum, istud nihil est, quia nutritiva ordinatur ad generativam, et praecedit actus nutritivae actum generativae. Ergo, corruptio actus nutritivae debuit praecedere corruptionem generativae, et per illam debuit transire corruptio ad generativam. Ergo, et primo sic debet esse sacramentum contra corruptionem nutritivae; ergo, si non est, non debet esse contra corruptionem generativae.
Contra: Primo per auctoritates in littera .
Secundo, quia si sacramentum est rei sacrae signum, vel signum visibile gratiae invisibilis dicitur sacramentum, cum in ipso signetur maxima gratiarum, scilicet Christi Incarnatio, maxime dicitur sacramentum.
Tertio, quia omnis actus corporalis quo fit ut non sit peccatum quod alias peccatum esset est sacramentum. Matrimonium est huiusmodi. Probatio minoris: Quia nullum corporum per se potest facere quod aliquid non sit peccatum quod alias esset. Ergo, si hoc facit, oportet quod hoc fit per aliquam virtutem invisibilem quam habet; et cum sit iam ibi signum sensibile et virtus invisibilis, ergo est ibi tota essentia sacramenti. Ergo, etc.
Quod concedimus .
Ad illud quod fortius argumentum a mari, dico quod rationale est dupliciter, per se, et per accidens. Per se dupliciter, scilicet essentialiter
Confertur Lombardus, IV Sent., Dist. XXVI, cap. VI (ed. cit. II, p. 914).
e. immo iste vel ille marg.