Edition of Distinctions XXVI and XXVII of Anonymous Brussels Bibliotheque Royale 1542
by K. F. Lynch in Franciscan Studies, Vol. 14, No. 3 · September–November 1955
p. 294
et sic vis rationabilis et ut obediens rationi, et sic irascibilis et concupiscibilis. Per accidens vero generativa et nutritiva rationalia, non 222rb quoniam obediant vel habilitant ordinem | ad rationabilem, sed reguntur a ratione quantum potest ratio, et hoc quantum ad praeventionem actuum illorum, quia quantum ad suos actus proprios nihil potest ratio super eas. Sed tamen potest actus earum praevenire, quia si recipitur cibus non potest facere ratio quin delectetur sensibilis vel opereretur nutritiva, et similiter de generativa. Sed tamen ratio per abstinentiam et continentiam potest earum actus praevenire. Unde non regit eas ratio sicut irascibile et concupiscibile, quae in suis actibus obediunt rationi et sequuntur inclinationem rationis. Non enim obediunt rectae rationi in actibus suis sed dicitur eas rationabilis regere solummodo illarum actus praeveniendo. Dico ergo quod ratio potest istas vires considerare, scilicet nutritivam et generativam, in eodem individuo prout est unum individuum in se, et sic nutritiva propinquior est ei ut praecedat ratio; vel prout huiusmodi individuum est principium alterius, et quia est principium generativae, ideo secundum hoc ratio prius respicit generativam in isto quam nutritivam. Quod si obiciatur quod nutritiva ministrat materiam generativae secundum quod est principium alterius, et ita etiam secundum hunc respectum prius respicit ratio nutritivam ut ministrantem generativae, bene obicieret si nutritiva ministraret semen in ratione seminis ipsi generativae. Non sic est, sed solum materiale est, nec rationem habet seminis cum ministratur a nutritiva. In generativa vero accipit vim seminitivam et principium alterius. Secundum hoc ergo quod ratio est in isto individuo, ut est principium alterius per generationem, principalius respicit generativam quam nutritivam. Et ita potius secundum hoc magis est rationalis ipsa generativa quam nutritiva, et ideo potius secundum hoc gratia sacramentalis, quae respicit corruptionem naturae generaliter, non proprie in isto individuo, posita est ad ordinem generativae quam nutritivae.
Praeterea, quare contra actum generativae non solum est sacramentum ad ordinationem illum actum, sed et virtus, scilicet continentia vel castitas?
Respondeo. Hanc ponimus differentiam inter gratiam ut gratiam et gratiam virtutum et gratiam ut est sacramentalis, quod gratia ut est gratia et virtutum respicit semper individuum in persona, unde etsi dicatur perfectio naturae, hoc est semper personae in natura. Gratia vero sacramentalis, non in quantum gratia sed in quantum sacramentalis, respicit non personam, nec personam non etiam in natura, sed naturam, sive naturam in persona. Unde semper respicit corruptionem