Edition of Distinctions XXVI and XXVII of Anonymous Brussels Bibliotheque Royale 1542
by K. F. Lynch in Franciscan Studies, Vol. 14, No. 3 · September–November 1955
p. 295
naturae in persona ista. Quia igitur vis nutritiva est proprie personae, nec respicit naturam in persona, sed personam primo in natura, quia secundum istam non est homo principium alterius, quia proprium est naturae ut natura est esse principium alterius in natura; vis autem generativa respicit naturam et naturam in persona, quia per illam est homo principium alterius. Ideo patet quod gratia in virtutibus bene potest respondere actui nutritivae, non autem gratia sacramentalis ut est sacramentalis; et ideo illi assignatur virtus, non autem sacramentum. Virtuti autem generativae assignatur sacramentum.
Circa secundum videtur quod non sit sacramentum Novae Legis.
Primo, quia non contulit gratiam, quia si contineret, maxime in actu coniugali illius effectum ostenderet. Sed non ostendit, quia ibi maxime fit homo totus caro, ut habitum est supra per auctoritates.
Secundo, quia institutio est de esse sacramenti, maxime Novae Legis, secundum definitionem Hugonis. Sed institutio huius non est in Nova Lege, sed in statu naturae; ergo potius est sacramentum Legis Veteris, non Legis Novae.
Contra. Hoc sacramentum est signum maxime amoris fidei et animae rationalis, vel Christi et Ecclesiae, vel Verbi et humanae naturae; ergo maxime debet esse sacramentum legis amoris. Sed Nova Lex est lex amoris.
Secundo, quia signum immediatum et proprium et signatum sunt eiusdem legis vel temporis. Sed principale signatum matrimonii, quod est coniunctio divinae naturae et humanae est proprium Novae Legi, et in hoc tempore exhibitum et praesens. Ergo, et ipsum matrimonium debet esse signum et ita sacramentum huius legis.
Iuxta hoc est quaestio, cum fuerit matrimonium sacramentum Legis Naturae et Legis Scriptae et sit sacramentum Legis Novae, qualiter dicuntur differenter?
Respondeo. Est sacramentum Novae Legis. Ad quod notandum est quod sacramentum matrimonii est sacramentum unionis. Est autem triplex ibi unio, scil. una quantum ad consensum animorum, alia quantum ad coniunctionem corporum, tertia quantum ad conformitatem morum. Prima est amoris et caritatis; alia est in opere carnali, scilicet in coniunctione carnis cum carne; tertia est in cohabitatione et conversatione quantum ad opera exteriora. Quantum ad unionem quae fit per amorem
f. personam in add. et delet.