Edition of Distinctions XXVI and XXVII of Anonymous Brussels Bibliotheque Royale 1542
by K. F. Lynch in Franciscan Studies, Vol. 14, No. 3 · September–November 1955
p. 296
et amorem et caritatem principaliter est sacramentum legis caritatis et amoris, scilicet Novae Legis; quantum ad unionem corporum in actu carnali est sacramentum illius temporis ubi debuit esse multiplicatio hominum, vel propter necessitatem naturae ut in statu legis naturalis, vel ubi est multiplicatio propter necessitatem fidei ut fuit principaliter in lege scripta et in tempore praeparante ad illam, ut in tempore Abrahae, in quo Dominus iam disponebat eos ad legem suscipiendam, ut per circumcisionem. Quantum ad unionem in moribus non fuit sacramentum per se alicuius temporis distincte, quia haec unio respicit quemlibet statum et quodlibet tempus. Semper enim debet esse haec conformitas inter coniuges tam Evangelio quam ante. Unde I Pet. III ad institutionem coniugum sub Evangelio in exemplo ponuntur mores coniugum sub lege naturali. Unde dicitur ibi de Sarra quod vocabat Abraham dominum suum.
Quod ergo primo obicitur quod ibi non continetur gratia, dico quod duplex est usus gratiae ibi, unus in bonum, scil. ad copulandum per caritatem, et alius contra malum; et hoc est duplex, unus respectu actus illius, alius respectu prolis; respectu actus est, quia gratia facit ibi quod actus qui alias esset peccatum non sit peccatum; respectu prolis, quia gratia ibi facit quod prolis non sit concepta vel generata in tanta libidine in quanta esset si non fuisset ibi thorus coniugalis.
Quod obicitur primo quod non est institutum in Nova Lege, dicatur quod etsi prius fuit institutum, scilicet in Lege Vetere, tamen aliquid fuit additum in Nova Lege, ratione cuius intelligitur etiam sua institutio esse de Nova Lege, quia modo requiritur ex institutione sacramenti quod sit expressus consensus in matrimonium, scilicet, "Accipio te in meum," etc., vel aliquid aequivalens fiat, et sunt ibi etiam quaedam soleminitates additae quamvis illae non sint de essentia matrimonii. In tempore vero ante evangelium non exigebatur ita expressus consensus, sed sufficiebat vel signum alicuius actus, vel traductio in thorum, vel sola traditio parentum, vel aliquid huiusmodi, quod non erat ibi expressum nec ita solemne sicut et nunc.
Quantum ad tertium principale quaeruntur tria: primum est quando matrimonium fuit institutum, scilicet utrum in statu innocentiae; supposito quod sic, quaeritur secundo utrum fuit tunc institutum in quantum sacramentum; tertio, quaeritur ad quid tunc fuit institutum, utrum scilicet ad signandum spiritualem coniunctionem Christi sive Dei et Ecclesiae, vel animae, sive spiritualem consensum animorum,
I Pet. III, 6 sqq.