Edition of Distinctions XXVI and XXVII of Anonymous Brussels Bibliotheque Royale 1542
by K. F. Lynch in Franciscan Studies, Vol. 14, No. 3 · September–November 1955
p. 297
an ad signandum illam personalem unionem, id est divinae naturae et humanae in persona una?
Circa primum, quod sic, sunt in littera auctoritates .
Secundo, videtur idem quia posterius ponit prius. Sed in illo statu erat multiplicandum genus humanum per carnalem copulam. Ergo, cum hoc sequatur ad matrimonium, videtur quod tunc instituendum erat.
Contra. Primo per auctoritatem Damasceni , Lib. II, cap. ult., "Sciens praecognitor Deus quod in transgressione fieret vel sub corruptione caderet, fecit ex ipso feminam auxiliatricem ipsi. Secundum ipsam auxiliatricem aut ad eam quae per genus, id est per generationem, post transgressionem generis ex successione consistentiam." Ex hoc videtur quod nec femina nec generatio esset nisi deberet sequi peccatum. Ergo, si alia sacramenta quae instituta sunt propter peccatum tunc non fuerunt instituta, videtur quod nec matrimonium.
Respondeo. Matrimonium fuit institutum in primo statu innocentiae iuxta quod Dominus in Evangelio, "Ab initio non fuit sic ," et infra, "Quos ergo Deus coniunxit homo non separet ;" et triplex potest esse ratio, una scilicet propter cultum divinum. Cum enim homo factus sit ut Deum coleret, et colendo Ipsum habere et possidere et Ipsum frui mereretur, non decuit ut genus humanum in tam parvo numero remaneret, et ideo debuit per generationem multiplicari, et ad generationem honestam quae alia non potuit esse in primo statu (qui) antecedit matrimonium.
Alia ratio fuit quae tangitur ab aliquibus cum assignant numerum electorum. Dicunt enim quod cum species quae est homo multiplicata fuerit omnibus modis quibus potest multiplicari, tunc impletus erit numerus electorum. Iuxta hoc potest dici quod cum homo creatus fuerit multiplicabilis per propagationem in multa individua, oportuit quod hoc fieret secundum exigentiam naturae etiam si stetisset. Et ideo matrimonium institui debet in illo statu.
Lombardus, IV Sent., Dist. XXVI, cap. I sqq (ed. cit. II, p. 912 sqq.).
Legitur De fide Orthodoxa, l. II, c. 30 (PL 94, 975): Quoniam autem Deus praescientia sua noverit fore ut ille impositam sibi legem violaret atque in corruptionem laberetur, idcirco feminam ipsi similem adiutricemque ex ipso procreavit; adjutricem inquam ut genus humanum per generationem ex successione conservaretur. — Melius De fide orthodoxa, Versions of Burgundio and Cerbanus, edit. E. M. Buytaert (St. Bonaventure 1955) pp. 162—163.
Matt. XIX, 3—10.
Ibid.