Edition of Distinctions XXVI and XXVII of Anonymous Brussels Bibliotheque Royale 1542
by K. F. Lynch in Franciscan Studies, Vol. 14, No. 3 · September–November 1955
p. 298
Tertia ratio esse potest quia in illo statu genus debuit humanum multiplicari et multiplicatum fuisset. Cum ergo vir mulier de pari se haberent in illo statu, nec unus esset sub altero, quia post peccatum dictum est "sub viri potestate eris, et ipse dominabitur tui ," hoc dictum est in poenam quod ante non esset, nec alius eorum haberet potestatem sui sed solum Deus, non potuit se invicem subicere nec potestatem sui in invicem tradere auctoritate propria, sed solum ex divina praecepto et constituto, et quia huiusmodi mutua servitus et potestas exigebatur in matrimonio et in honesta prolis procreatione, ideo oportuit quod Deus eis hoc praeceperet et unum alteri subieceret, vel eos invicem concederet ad hoc quod in illo statu modo debito filios procrearent.
Quos ergo obicitur de Damasceno dicendum est quod Damascenus non ponit totam rationem creationis mulieris. Formata enim fuit mulier propter multiplicationem hominum, | quod potuit esse vel propter cultum 222va Dei vel propter completionem speciei, vel etiam propter conservationem ipsius speciei, id est, esse ipsius individui in specie, quod in numero servari post peccatum propter corruptionem non possit. Hanc ultimam causam non primas duas tangit Damascenus. Primae autem duae potuerunt esse in primo statu, sed supposito quod matrimonium in illo statu fuisset institutum, et fuit institutum quantum ad maiorem evidentiam si fuit institutum ut sacramentum.
Ad quod sic obicitur quod sacramentum in quantum institutum est ad medicamentum, quod tunc esse non potuit, ergo, etc., respondeo, signum sacrae rei potest accipi quantum ad illum statum de praesenti, vel de futuro. Si de praesenti sic, cum Adam et homines caeteri si fuissent in illo statu, legerent vestigium Dei in creaturis, cognosceret homo tunc et cognovit Adam, quod huiusmodi exterior coniunctio corporum significavit coniunctionem interiorem animorum quae esse debebat, et coniunctionem animae ad Deum, et sic institutum fuit matrimonium ut sacramentum, et data fuit eis spiritualis gratia in contractu ad maiorem unitatem in caritate in invicem et ad Deum.
Si signum gratiae intelligatur de futuro, id est, coniunctionis Dei et humanae naturae et Christi et Ecclesiae quod nondum erat, sic possunt esse tres positiones, qua secundum illos qui ponunt quod Deus ad perfectionem et completionem et consummationem operum suorum incarnatus fuisset, fuisset etiam si homo stetisset, sic ponendum est
Gen. III, 16.
g. eis add. et delet. potestas.