Edition of Distinctions XXVI and XXVII of Anonymous Brussels Bibliotheque Royale 1542

by K. F. Lynch in Franciscan Studies, Vol. 14, No. 3 · September–November 1955

p. 299

quod fuit institutum simpliciter ut sacramentum, scilicet in signum illius coniunctionis.

Secundum illos qui ponunt quod nisi homo peccasset Deus incarnatus non fuisset, unde hoc attribuunt spirituali gratiae redemptionis et reparationis, dicunt quod matrimonium in illo statu non fuisset institutum ut sacramentum nisi secundum quid, scilicet, si homo caderet.

Tertio modo potest dici quod simpliciter fuit institutum ut sacramentum in signum coniunctionis divinae naturae et humanae, quia hoc simpliciter futurum erat, et hoc hominem credo cognovisse, quia ei revelatum fuisse credo.

Quod ergo in contrarium obicitur quod sacramentum institutum est ad medicamentum, dicatur quod possumus loqui de gratia sacramentali proprie vel communiter. Primo modo verum quod gratia sacramentalis et sacramentum est ad aliquam corruptionem removendum a natura informata vel reformanda, et sic non fuisset institutum in primo statu. Secundo modo est sacramentum sacrae rei signum, et signum in quo confertur aliqua gratia vel augmentum gratiae, quamvis non contra corruptionem aliquam, et sic potuit esse in primo statu.

Circa tertium secundum illam opinionem quam probabiliorem credimus, quod si homo non stetisset Deus humanam naturam non assumpsisset, non fuisset coniunctio humanae naturae ad divinam, ergo sacramentum illius signum non fuisset et sic non fuit sacramentum institutum ad significandum illam unionem naturarum.

Secundo, videtur quod nec fuit institutum ad significandum spirituale, quia contrarium in quantum contrarium non est signum sui contrarii, et hoc per assimilationem sicut est signum in sacramento. Sed matrimonium quantum ad corruptionem actus, cum sit per conversionem ad inferius, videtur esse contrarium omni spirituali unioni, sive sit Dei vel Christi ad Ecclesiam vel animam, sive sit animorum coniugum in caritate, quia omnis talis unio est per conversionem ad superius, etiam illa quae est consensus animorum, quia ibi non sistitur, sed refertur ad superius et ad Caput, scilicet ad Deum. Ergo, matrimonium in illo statu ad hoc signandum non fuit statutum.

Contra. Eph. V , "Hoc sacramentum magnum est, dico autem in Christo et Ecclesia," et loquitur, ut videtur, de homine in primo statu. Ergo, etc.

Respondeo. Matrimonium institutum fuit ad signandum unionem spiritualem, tam illam quam animorum tam quae est Christi vel Dei

Eph. V, 32.