Edition of Distinctions XXVI and XXVII of Anonymous Brussels Bibliotheque Royale 1542

by K. F. Lynch in Franciscan Studies, Vol. 14, No. 3 · September–November 1955

p. 300

et Ecclesiae vel animae sanctae, et unionem naturarum in Christo, quia carnalis illa coniunctio exterior potest considerari in se vel per comparationem ad tertium, scilicet ad prolem quae ex hoc procrearetur. Et primo modo est signum coniunctionis spiritualis, quia sicut in spirituali illa coniunctione Deus vel Christus est sicut caput vel regens, anima vero et Ecclesia est sicut corpus, vel de corpore, ita in illa coniunctione carnali est homo sicut caput et regens, mulier autem ut corpus vel de corpore; secundo modo est signum unionis naturarum in Christo, quia sicut in Christo diversae naturae unitae sunt in una, sic in illo actu natura viri et mulieris quae diversae sunt naturae in una persona, scilicet in una prole, uniuntur.

Quod ergo primo obicitur quod si homo stetisset, illa unio naturarum in Christo non fuisset, verum est secundum illam opinionem quam credimus esse verum. Tamen praevisum erat quod homo caderet, et ideo ad hanc unionem quae futura erat fuit matrimonium institutum a Deo.

Ad id quod post obicitur quod in coniunctione corporali est conversio ad inferius, etc., dicatur secundum Magistrum in littera quod unio animorum ipsorum coniugum est signum coniunctionis spiritualis, scilicet Dei et animae sanctae vel Christi et Ecclesiae. Coniunctio vero corporum est signum coniunctionis naturarum in Christo, quia illa duo sunt in matrimonio, scilicet consensus animorum et coniunctio corporum, et quantum ad haec duo diversa matrimonium est signum diversarum illarum unionum, scilicet spiritualis quae tunc dicatur solius Dei, vel Christi et Ecclesiae, vel animae sanctae, et alterius coniunctionis in Christo.

Cum alia sacramenta etc. In littera sunt quaestiones, primo de hoc quod dicit in primo capitulo quod matrimonium fuit institutum ante peccatum ad officium, tunc obicitur quia si aliqua alia sacramenta sunt instituta non solum ad remedium sed etiam ad officium sicut ordo, qua ratione istud quod nunc est ad officium et remedium fuit institutum ad officium tantum in primo statu, ea ratione potuit et debuit tunc institui ordo ad officium; quaeritur ergo quare illud solum et non solum(!) fuit institutum ante peccatum, et si alia aliquo modo fuerunt tunc instituta?

Respondeo. Sacramentum potest dici institutum vel simpliciter vel secundum quid. Simpliciter quando a parte ad aliquod officium in-

Lombardus, Dist. XXVI (ed. cit. II, 915).