Edition of Distinctions XXVI and XXVII of Anonymous Brussels Bibliotheque Royale 1542

by K. F. Lynch in Franciscan Studies, Vol. 14, No. 3 · September–November 1955

p. 301

stituitur, et quando a parte legitima institutum, ut matrimonium tunc fuit institutum. Secundum quid quando aliquid fit et instituitur quod significat illud sacramentum futurum vel instituendum, et sic omnia sacramenta possunt dici instituta in primo statu et ante peccatum.

Quod quaeritur quare fuit institutum matrimonium ante peccatum, dicatur quod hoc fuit in quantum matrimonium propter multitudinem naturae, quia in illo statu multitudo erat si homo non stetisset. In quantum sacramentum est, fuit tunc institutum propter fidem hominum qui tunc erant vel esse possent, quia in quantum sacramentum figurabat unionem et consensum animorum et unionem Dei et animae, ad quam tenebantur et habere et credere.

Quod obicitur quia posset ordo institui ad officium, dicendum quod sacramentum esse institutum ad officium et remedium potest esse dupliciter, vel per prius ad officium et per poterius ad remedium, vel econtrario. Primo modo est matrimonium, quia principaliter et prius ad officium, propter scilicet multiplicationem hominum et fidelium, et ideo potuit ad hoc in primo statu institui. Sed ordo, etsi sit in officium per prius, tamen est in remedium contra aliquam paenalitatem, et ideo institutio illius repugnat illi statui, quia prima institutio sacramenti debet esse ad illud quod prius est; et ideo si tunc fuisset institutum, instituendum esset non ad officium ut matrimonium, cum ad illud per prius non esset, sed ad remedium, quod illi statui repugnabat.

In secundo casu quaeritur de hoc quod dicitur ibi quod matrimonium post peccatum indultum est ad remedium, et dicit quod haec indulgentia; quia meliora non eligit non habet praemium?

Contra. Possum hanc indulgentiam accipere ex caritate ne scilicet Deum per fornicationem offendam, sed quod fit ex caritate meretur vitam aeternam et sic praemium. Praeterea, ex hoc videtur quod qui bona facit non meretur, quia posset facere maiora. Ergo, non meretur qui bene vivit in saeculo et in divitiis, quia potest facere melius; scilicet, intrare claustrum et relinquere omnia.

Praeterea, dicit quod propter indulgentiam conceditur voluntarium est, non necessarium; contra: fratri petenti veniam dimittitur culpa secundum indulgentiam, et tamen illud voluntarium et necessarium, scilicet dimittere fratri petenti veniam.

Respondeo, ad primum, illa indulgentia de contrahendo matrimonium potest comparari ad primum finem, scilicet ad vitandum fornicationem, vel ad ultimum finem, scilicet ut inde placeat Deo. Primo modo solum