Edition of Distinctions XXVI and XXVII of Anonymous Brussels Bibliotheque Royale 1542
by K. F. Lynch in Franciscan Studies, Vol. 14, No. 3 · September–November 1955
p. 302
vitat paenam, non meretur coronam, et sic loquitur Magister . Secundo modo vitat paenam, nec solum hoc, sed meretur coronam, et sic procedit objectio.
Ad aliud dicendum quod minus bonum potest dici vel privative solum, scilicet vitatio mali, et de tali loquitur Magister , et tale non est meritorium vitae aeternae. Vel minus bonum potest dici positive sicut opus imperfectum, imperfectum tamen sicut obicitur, et tale bonum praemium meretur, quamvis non ita magnum.
Ultimo quaeritur circa tertium capitulum de hoc quod dicit quod Dominus nuptiis interfuerit ut eas commendaret, et obicitur quia cum Dominus postea consuluerit a nuptiis abstinere, Matt. XIX , "Sunt eunuchi" etc., alia exemplo monstravit, alia verbo praedicavit?
Quod dicit quod Dominus praecepit virum non dimittere uxorem nisi causa fornicationis, contra: Lc. XIV habetur quod Dominus praedicat uxorem esse dimittendam propter nomen suum. Ergo, alia est causa quam fornicatio dimittendi uxorem.
222vb Ad primum dico quod praedicatio Domini non repugnat | facto eius, quia facto ostendit coniugium tunc esse bonum, et quod qui ducebat uxorem non faciebat malum; verbo autem praedicavit abstinere coniugio, non quia esset malum, sed quia continentia melior est. Unde non negabat nec volebat dare intelligere quod illud esset malum, sed quod istud erat melius. Postquam etiam dicit Apostolus I Cor. VII , "Qui matrimonio iungit virginem suam bene facit", subiungit, "et qui non iungit melius fecit".
Ad aliud dicatur quod uxorem dimittere hoc potest esse vel ipsa nolente aut ipsa volente. Ipsa nolente non potest dimitti post carnalem copulam nisi causa fornicationis, et sic loquitur Dominus de illa dimissione uxoris. Ipsa vero consentiente potest alia causa dimitti, et magis simpliciter, scilicet ut transeat ad frugem melioris vitae.
Quarto quaeritur in sexto capitulo de hoc quod dicitur in principio illius, "quod dimittet homo patrem et matrem et adhaerebit" etc.; contra: Plus tenetur unusquisque sibi quam alii. Ergo, magis tenetur ei qui magis unus cum eo. Sed pater et mater magis sunt unum
IV Sent., Dist. XXVI (ed. cit. II, p. 912—13).
Ibid. p. 912.
Matt. XIX, 12.
Lc. XIV, 26.
I Cor. VII, 38.
Lombardus, IV Sent., Dist. XXVI (ed. cit. II, p. 914).
h. tamen add. et delet. non.