Edition of Distinctions XXVI and XXVII of Anonymous Brussels Bibliotheque Royale 1542

by K. F. Lynch in Franciscan Studies, Vol. 14, No. 3 · September–November 1955

p. 303

cum altero coniugum quam sit alter coniugum cum alio, quia est de substantia patris et matris.

Respondeo. Posset dici quod est teneri quantum ad cohabitationem, et sic magis tenetur alter coniugum alteri, aut quantum ad honorem et subventionem in necessitate, et sic pater et mater magis. Quod tamen non credo, quia posito quod alter coniugum sicut uxor sit in aequali necessitate cum patre et matre viri, credo quod adhuc plus tenetur uxori quam patri et matri succurrere. Propter quod dico quod simpliciter plus tenetur uxor viro et econtra quam patri et matri, et ad hoc sunt quatuor rationes. Una est expressior auctoritas praecipientis, quia cum praecipit Deus de honore parentum non fecit mentionem de unione illorum; cum autem loquitur de tentione uxoris ad virum ponit ibi inseparationem omnimodam dicens, "Quos Deus coniunxit homo non separet" , "Et propter hoc relinquit" etc. Alia ratio est propter commixtiones sexuum, quia etsi in se sint vir et uxor duo, una tamen caro sunt et quasi unum omnino in illo actu carnali ad quem matrimonium principaliter ordinatur. Unde dicitur "Erunt duo in carne una" , et ita quod iam non sunt duo sed una caro.

Tertia ratio fortior est, quod in matrimonio datur spiritualis gratia unionis ad invicem, et ideo inter eos non est solum vinculum carnale, sicut inter patrem et matrem, sed etiam spirituale scilicet vinculum gratiae et caritatis spiritualis, et vinculum spirituale est fortius quam carnale vel corporale, Extra Lib. I, De translatione episcopali, Inter corporalia , ubi dicitur quod fortius est spirituale vinculum quam carnale.

Quarto ratio est propter illam maximam et indissolubilissimam unionem humanae naturae et divinae in sacramento maritali per unionem coniugum designatam. Unde ad hoc quod verum sit signum oportet quod maior sit unio cuiuslibet istorum ad alterum, quam ad aliquam aliam personam de mundo. Et ideo plus oportet eos teneri ad invicem, quia aliter non esset inter eos summa unio.

Quod ergo primo obicitur quod quia unusquisque sibi magis debet tenere ei qui sibi est magis unus, verum est secundum illam viam, scilicet secundum viam naturae. Unde magis tenetur patri quam fratri, et sic de aliis consanguineis. Sed tamen non oportet quod magis teneatur simpliciter, immo non magis tenetur ei quam illi qui sibi et secundum

Matt. XIX, 3 sqq.

Ibid.

Ibid.

c. Inter corporalia, t. De translatione episc., X, l. I (II, 97).