Edition of Distinctions XXVI and XXVII of Anonymous Brussels Bibliotheque Royale 1542

by K. F. Lynch in Franciscan Studies, Vol. 14, No. 3 · September–November 1955

p. 304

naturam et secundum gratiam tamen spirituale est unitus, scilicet alter coniugum; immo isti ratione maioris vinculi plus tenetur.

Quod primo obicitur quod haec tentio viri et uxoris est legis positivae, illa naturae, dico quod lex potest esse pure positiva, vel non tantum positiva sed etiam naturalis; iterum positiva potest esse vel positione humana vel positione divina. Lex positiva tantum et positione humana verum est quod minus ligat quam naturalis. Sed inter virum et uxorem non est tantum lex positiva sed etiam naturalis, quia dictat istos teneri ad invicem ratione vinculi et unionis quam habent ad invicem, et respectu unius probis respectu cuius sunt una causa immediata et in unitate carnis unius; et ratione praedictorum non est etiam lex positiva inter eos quae sit positiva ab homine sed quae a Deo est posita, et ideo plus tenetur vir uxori.

Post hoc advertendum est quid sit coniugium, etc.

Habita illa parte in qua determinat Magister in speciali de sacramento matrimonii in quantum sacramentum, hic agit Magister de eodem in quantum coniugium, sive matrimonium, et in hac parte primo praemittit proemium in quo tangit Magister ea quae vult determinare de matrimonio; secundo determinat de illo specialiter. Incipit cap. II huius distinctionis, Sunt igitur, ubi incipit determinare de illis quae promisit determinare, et primo ergo agit de matrimonio ipso in se, secundo, de his quae matrimonio opponuntur, scilicet de impedimentis matrimonii, Dist. XXXIV, Nunc superest attendere etc. . . .

Quaestiones sunt hic quantum ad duo primo, de matrimonio, quid sit, secundo de causa efficiente ipsius, scil. de consensu.

Quantum ad primum quaeruntur tria, primo, quid sit secundum nomen, secundo quid secundum differentiam, tertio quid secundum rem.

Circa primum, a digniori debet res denominari. Ergo, potius debet dici patrimonium quam matrimonium.

Contra. Ab eo melius denominatur res a quo habet completionem quam a quo non habet. Sed secundum ordinem verborum, quia vir caput est in contractu matrimonii, primo debet vir proferre verba sui consensus, "Ego accipio te in meam", tamen adhuc non est completum matrimonium donec mulier suum expresserit consensum, respondens, "Et ego accipio te in meum". Ergo, videtur quod consensus matrimonia-