Edition of Distinctions XXVI and XXVII of Anonymous Brussels Bibliotheque Royale 1542

by K. F. Lynch in Franciscan Studies, Vol. 14, No. 3 · September–November 1955

p. 305

lis recipiat completionem ex parte mulieris. Ergo, et ipsum matrimonium debet ab ea recipere denominationem.

Respondeo. Melius nominatur a matre, nam cum matrimonium principaliter ordinetur ad prolem, ab ea recte persona recipit vocabulum a qua magis certitudo prolis apparet. Haec autem est mater sive mulier. Certum enim esse potest quod haec habuerit prolem, non potest autem certum esse de viro. Alia ratio est quia et omnia matrimonia dicunt et referantur ad exemplum primi matrimonii et primae matris, quapropter opus matrimonii ad multiplicationem prolis facta est.

Tertia tamen est et forte melior quae dicta est in opponendo. Quod ergo obicitur de dignitate viri, dicatur quod etsi dignior sit simpliciter, non tamen quantum ad contractum matrimonii, sive quantum ad matrimonium non est dignior, sed potius mulier propter rationes dictas.

Circa secundum quaeritur de illa definitione matrimonii quod ponit Magister in littera, quae sumpta est a Glossa , I Cor. VII. contra quam primo obicitur, quia definitio debet dari per notiora? Maritalis non est notior quam matrimonium. Ergo, non bene datur per illam differentiam.

Item, matrimonium dicitur a muliere, et maritalis a viro; ergo non videtur competere definitioni matrimonii, sed videtur quod melius diceretur uxoralis quod a muliere dicitur sicut matrimonium.

Secundo, de hoc quod dicitur coniunctio, quia aut intelligitur corporum vel animorum. Si corporum, | ergo inter continentes non esset matrimonium, quod postea ostenditur esse falsum; si animorum, cum talem coniunctionem dicat indissolubile, quia "individuam vitae consuetudinem" etc., ergo non possit huiusmodi coniunctio dissolvi, quod falsum est, cum alter coniugum ante carnalem copulam transit ad frugem melioris vitae.

Tertio, de hoc quod dicitur inter legitimos, quia si est coniunctio maritalis legitimae sunt personae, aliter non esset coniunctio maritalis; ergo dicto maritali superfluit dicere inter legitimos. Praeterea, secundum ordinem naturae sunt vir et mulier personae legitimae ad huiusmodi coniunctionem. Ergo, ex quo dixit 'viri mulierisque' quod superfluit dicere "inter legitimes personas".

Quarto, de hoc quod dicitur "individuam vitae consuetudinem retinens", non videtur esse verum cum ante carnalem copulam possit alter coniugum intrare religionem, altero invito et remanente in saeculo; et ille qui remanent potest licite contrahere; et ita eandem vitae consuetudinem non habent.

Glossa ordinaria (ed. cit.) VI, 243.