Edition of Distinctions XXVI and XXVII of Anonymous Brussels Bibliotheque Royale 1542
by K. F. Lynch in Franciscan Studies, Vol. 14, No. 3 · September–November 1955
p. 306
Item, hoc videtur falsum post carnalem copulam in matrimonio infidelium, ubi si vir vel mulier convertatur ad fidem et alter coniugum non velit cum ipso habitare sine contumelia Creatoris, potest ab illo discedere, et cum alio matrimonialiter copulari. Ergo, non est inter eos individua vitae consuetudo.
Quarto, etiam obicitur de definitione quam ponit Gratianus, XXVI, q. 2, dicens, "Sunt enim nuptiae sive matrimonium viri mulierisque coniunctio, individuam vitae coniunctionis consuetudinem retinens" , quia videtur esse diminuta vel ista Magistri superflua.
Respondeo. Illa definitio est recte assignata, et notificatur ibi matrimonium per suas causas. Per maritalem et cetera, materialis tangitur dupliciter, scilicet remota et hoc vir et mulier et haec sunt personae legitimae; formalis tangitur cum dicitur coniunctio, similiter et efficiens, quia illa coniunctio potest considerari prout est in fieri, et sic est coniunctio coniungens, et tunc dicit causam efficientem scilicet consensum; aut prout est in facto esse, et sic dicit formam matrimonii, et dicitur illa causa formalis in se per hoc quod coniunctio; modus autem illius, qualiter scilicet est, tangitur per hoc quod dicitur maritalis, quia dicit sic coniuncti sunt ut haec habet hunc in suum, et hic habet istam in suam; finalis tangit in hoc quod dicit 'individuam vitae' etc. Hoc importat bona propter quae matrimonium contrahitur, quia in fide et prole et sacramento intelligitur haec individuatio vitae.
Quod ergo primo obicitur quod maritalis non est differentia magis nota, dico quod immo, quia matrimonium dicit rationem ipsam quae magis est intelligibilis quam sensibilis; maritalis autem dicit modum consentionis qui sensibilis est quodam modo, ut scilicet habet proferri, "Ergo accipio te in meum", et "Ego te in meam", et sic est magis notum quoad nos.
Quod postea obicitur quod melius diceretur uxoralis quam maritalis quia etc., dicatur quod matrimonium dicit quid relativum non absolutum, et relativum habet per alterum notificari. Quia ergo alterum extremorum intelligitur in definito, quia hoc quod dico matrimonium dicam illam relationem per comparationem ad mulierem, propter hoc et alterum extremorum tangitur in definitione, scilicet per hoc quod dicit 'maritalis', quia dicit illam formam relativam per comparationem ad virum, sicut matrimonium illam dicit per comparationem ad mulierem. Unde 'maritale' in definitione matrimonii ponitur sicut filius in definitione vel notione patris ponetur.
Potius c. XXIX, q. 1 (ed. Friedberg I, 1091).
i. coniunctio add. et delet. prout.