Edition of Distinctions XXVI and XXVII of Anonymous Brussels Bibliotheque Royale 1542
by K. F. Lynch in Franciscan Studies, Vol. 14, No. 3 · September–November 1955
p. 307
Quod ergo obicitur quod melius diceretur uxoralis, verum est si diffinitum esset absolutum. Sed quia est relativum et nihil refertur ad se, sed ad alterum extremorum, ideo melius ponitur ibi quod importat alterum extremorum quam quod nominaret mulierem, sicut et diffinitum.
Quod primo obicitur aut libera coniunctio dicit coniunctionem corporum vel animorum, dico quod nec animorum tantum nec corporum tantum sed indifferenter hanc et illam, scilicet et ratum quae est per consensum animorum tantum, et ratum et consummatum quae est ultra per carnalem copulam.
Ad aliud patet quod si vir et mulier sint apti secundum naturam ad contrahendum ratione sexus, non tamen semper quilibet vir et quaelibet mulier apti ad hoc secundum ius positivum, et hoc positum a Deo vel ab homine, quia et a praecepto divino excipiuntur quaedam personae a matrimonio, et etiam postmodum praecepto humano secundum Dei ordinationem et voluntatem dato.
Quod primo obicitur contra hoc quod dicitur 'individuam vitae consuetudinem' etc., iam satis patet quod verum est quod quantum ad hominem fuit ab homine indissolubilis est haec coniunctio, unde "quos Deus coniunxit homo non separet" . Auctoritate tamen Dei, qui est superior, potest haec coniunctio dividi, quod notat interlinearis super illud Matt. XIX, homo non separat sed Deus, et alia quaedam Glossa dicit Deus separat quam et coniunxit quando ex consensu propter cultum Dei eo quod tempus in arcto sit habemus uxores quasi non sint . Ex hoc patet quod cum aliquis intrat religionem ante carnalem copulam ut spiritualis colat Deum, et ei serviat, quod non homo sed Deus facit hanc divisionem. Similiter et quando quis separatur ab uxore infideli propter contumeliam Salvatoris, non homo sed Deus separat. Intelligitur autem in illa definitione 'individua' quantum ad hanc, non quantum ad Deum.
Circa tertium in sacramento quantum ad rem est aliquid quod est signum tantum et non res, aliquid quod est res tantum et non signum, aliquid quod est res et signum insimul tamen respectu diversarum. Quaeritur ergo quae sint ista in matrimonio?
Quaeritur ergo primo quid sit ibi signum tantum? Aut ergo verba exterius, aut personae ipsae, aut subarratio. Non verba quia haec in nullo sacramento sunt signa, sed potius dantia virtutem signo, et sunt potius in ratione efficientis quam signi; ergo etc. similiter, erint in isto.
Matt. XIX, 6.
Glossa ordinaria (ed. cit.), V, 316.
Ibid. V, 315.
I Cor. VII, 29.