Edition of Distinctions XXVI and XXVII of Anonymous Brussels Bibliotheque Royale 1542

by K. F. Lynch in Franciscan Studies, Vol. 14, No. 3 · September–November 1955

p. 308

Secundo, quaeritur quid sit res tantum? Aut ergo coniunctio divinae et humanae naturae in Christo, aut coniunctio Christi et Ecclesiae, aut consensus interior animorum. Non videntur ibi plura quae possent esse huiusmodi; non duo prima, quia non efficitur huiusmodi coniunctio per matrimonium; sed sacramentum efficit in suscipiente illud quod est res tantum, quia sacramentum Novae Legis efficit quod figurat. Non consensus interior animorum quia non solum est res sed etiam signum est coniunctionis Christi et Ecclesiae vel Dei et animae sanctae.

Tertio, quaeritur quid ibi sit res et signum insimul? Et non videtur ibi esse nisi consensus animorum; et hoc ponitur a quibusdam esse res et signum.

Sed contra, quod est res et signum insimul in sacramento recipit vel efficitur vel aliquam virtutem recipit ab exteriori signo vel verbo, non autem dat illi exteriori signo vel verbo virtutem; sicut character in baptismo a signo et verbo exteriori recipit vel efficitur, non confert eis aliquid; sed consensus interior non recipit ab exteriori, sed dat virtutem exteriori, quia ipsa tota causa est matrimonii, et sufficit per se; alia autem exteriora nihil valent sine illo, sed quidquid valent, valent ab eo et accipiunt. Ergo, non est res et signum.

Respondeo. Secundum quosdam consensus exterius expressus vere vel interpretative, id est per verba de praesenti vel per aliquid tantum valens, est in sacramento matrimonii signum tantum. Consensus interior sive coniunctio animorum est signum et res, coniunctio Christi et Ecclesiae vel divinae naturae et humanae est res tantum et non signum. Credo tamen sine praeiudicio quod contingit loqui de sacramento dupliciter, aut communiter, et sic non est in sacramento nisi signum et signatum, nec exigitur quod sit ibi aliquid causa; vel specialiter prout est sacramentum Novae Legis, et sic exigitur non tantum signum et signatum, sed exigitur quod ibi sit signum et causa. His igitur duobus modis possumus loqui de matrimonio. Si loquimur de ipso prout est communiter sacramentum, sic tunc est ibi signum tantum expressio consensus exterior vel interpretative; res tantum vel signatum tantum est ibi coniunctio Christi et Ecclesiae, sive divinae naturae et humanae in Christo; res et signum est coniunctio corporum et animorum, quia utraque harum figurantur verbo exteriori. In hoc quod dico "Accipio te, et Ego accipio te", signatur coniunctio animorum; in hoc quod dicitur 'in meam' et 'in meum' coniunctio corporum designatur; et coniunctio corporum est signum coniunctionis divinae naturae et humanae, coniunctio animorum signum coniunctionis Christi et Ec-

k. coniunctio add. et delet. animorum.