Edition of Distinctions XXVI and XXVII of Anonymous Brussels Bibliotheque Royale 1542
by K. F. Lynch in Franciscan Studies, Vol. 14, No. 3 · September–November 1955
p. 309
clesiae vel Dei et animae sanctae. Si autem loquimur de matrimonio prout est sacramentum Novae Legis, sic expressio consensus exterior est signum tantum; consensus interior est signum et res, nec est purum signum, sed signum et causa, signatum vero vel res tantum quod efficitur in hoc sacramento est vel diminutio ardoris concupiscentiae vel inseparabilitas. Haec efficiuntur ab illo consensu. Primum contra malum ibi efficitur, secundum in bonum.
Quod ergo primo quaeritur quid est signum tantum, dico quod non personae, non subarratio, nisi quantum ad bene esse, scilicet quantum ad solemnitatem, non quantum ad esse sacramenti sicut quaeritur de signo, sed verba sive expressio exterior consensus, expressio dico vera ut per verba vel per interpretativa, ut per aliqua signa verbis aequipollentia.
Quod obicitur quod verba in aliis sacramentis non sunt signa sed dantia virtutem, dico quod aliter se habent verba in aliis et in isto, quia in aliis verba semper comparantur ad superius, scilicet Deum sive Verbum Incarnatum a quo influentiam recipiunt per quam habent virtutem efficiendi, et quam dant ei tantum quod signum est ibi, ut patet per singula. In hoc autem verbo non comparantur ad Deum vel Verbum Incarnatum a quo influentiam possent recipere, sed ad creaturam, et a creatura procedunt, scilicet a corde a quo influentiam virtutis recipere non possunt, et ideo tantum signa sunt in hoc sacramento, et non efficacia.
Quod secundo quaeritur quid est ibi res tantum, dico quod si consideretur matrimonium in quantum sacramentum communiter loquendo, sic est ibi res tantum coniunctio Christi et Ecclesiae et coniunctio divinae naturae et humanae; si autem consideraretur ut sacramentum Novae Legis, sic est ibi res tantum quae scilicet efficitur in suscipiente diminutio ardoris concupiscentiae et hoc contra malum, et inseparabilitatem et hoc in bonum.
3va | Quod tertio quaeritur quid est ibi signum et res, dico quod consensus interior.
Quod obicitur quod non recipit ab exteriori signo vel verbo sicut in aliis sacramentis, sed potius dat, dico quod sicut aliter est de verbo exteriori et in hoc sacramento et in aliis, sic est de eo quod est res et signum hic aliter quam in aliis, quia ut in aliis recipit virtutem verbum a superiori quod non hic. Ideo et illa dat ei quod est signum et res, sed non hic. Immo potius est hic econtra. Quia enim verbum fluit ab interiori consensu, ideo vim totam quam habet recipit ab illo. Dico tamen
1. ut in aliis marg.