Editions of Distinctions XXVI and XXVII of Anonymous Brussels Bibliotheque Royale 1542

by Kilian F. Lynch, O. F. M. in Franciscan Studies, Vol. 14, No. 4 · December 1955–February 1956

p. 386

Quod obicitur quod actus naturae praecedat actum rationis, dicatur quod iste homo et est individuum quoddam in se; et est principium alterius hominis natura; ergo, quoddam habet actus in isto individuo considerato secundum se, ut nutrire, augmentari, et huiusmodi, quae pertinent ad conservationem et subsistentiam huius individui, et de his et talibus bene precedit ratio. Habet etiam natura in isto individuo actus vel actum secundum quod est principium alterius eiusmodi generis, et talis non antecedit sed sequitur actum rationis, quia prius potest uti ratione quam organa vel corpus his motibus sufficientia sint ad actum talem, et ideo de talibus non valet ratio; talis autem actus naturae requiritur ad matrimonium. Et ideo cum iste actus requirat tempus quattuordecim annorum communiter in viro, vel duodecim in muliere, ut praedictum est, et ante hoc, scilicet septem, potest ratio exercere actum sufficientem ad sponsalia, patet quod propter illam rationem non exigitur plus tempus ad sponsalia contrahenda quam determinatur in iure.

Postea est quaestio utrum sponsalia solvi possunt?

Quod non, argumentum XXVII, Q. II, Si quis?, et iterum sequens capitulum Si quis; ibi dicit capitulum quod si quae disponsata est alicui et praeventus est morte quod nullus de parentula illius eam habebit. Ergo, cum tantum teneretur isti quantum prohibetur ab aliis, si aliis non potest coniungi de iure, nec ab isto poterat separari.

Contra, Extra, De spon., Praeterea hi qui de matrimonio contrahendo, ibi videtur dici quod si spondentes nolunt implere quod spondent, possunt sibi invicem remittere promissionem. Secundo, quia quod non est, non ligat. Sed ea promissio cum sit de futuro non est, ergo non ligat isti. Ergo, potest rescindere cum vult. Tertio, quia quod est contingens non est natura indissolubile. Sed veritas futuri est contingens, ergo, etc., quia in singularibus et futuris non est determinata veritas.

Respondeo. Sponsalia indissolubilia sunt quia sine peccato non possunt solvi, quia qui promittit se accepturum, aut non intendit quod dicit facere, et sic non sunt sponsalia, quia mentitur iste; aut intendit dicere verum, et sic sunt sponsalia, et tunc ligat se ultra, subdit legi veritatis et rectitudini veritatis; et quia veritas immutabilis | est, non potest ire contra talem rectitudinem quin deviet a rectitudine. Ergo, si a rectitudine aliqua deviare debet, planum est quod de iure contra promissionem venire non potest. Unde non contradicit verbo veritatis

Decret. Grat. c. 11, C. XXVII, qu. 2 (I, 1065), and ibid. c. 14, Si quis (I, 1066).

c. 2, Praeterea, hi qui de matrimonio, X, IV, 1 (II, 661).