Editions of Distinctions XXVI and XXVII of Anonymous Brussels Bibliotheque Royale 1542
by Kilian F. Lynch, O. F. M. in Franciscan Studies, Vol. 14, No. 4 · December 1955–February 1956
p. 387
ullo modo. Et secundo eiusdem quarti est de hac materia quod potest ad hoc valere. Tota ergo causa quare indissolubilia sunt sponsalia est veritatis immutabilitas cui iste adhaeret et se ligat. Sciendum tamen quod et sponsalia possunt considerari secundum se, et sic indissolubilia sunt, vel per comparationem ad tertium ut ad aliquam formaliter formam vel promissionem, et sic solvi possunt sponsalia, ut si de praesenti consentiat in aliam, solvitur sponsio de futuro cum prima, et tenet ista. Et hoc quia veritas utrobique ligabat. Sed fortius ligat cum ista quam cum illa, et ideo ruptum est aliud vinculum. Tamen iste sine peccato non rumpit, quia indissolubile erat per naturam suam. Sed molestiam ei fecit, et ideo peccavit.
Quod ergo primo adducitur Extra. De sponsalibus, solvitur in apparatu, quia apparatus concordat opinioni Hugguccionis , qui dicebat et bene quod decretalis illa loquitur permissive et dispensative, et hoc probat per verba decretalis quae dicunt hoc possit in patientia tolerari, ne deterius inde contingat. Alioquin debebant de iure compelli ut fidem servarent.
Habito de causa matrimonii initiati, circa secundum partem quaeritur de causa matrimonii rati, scilicet de consensu, et quaeruntur quattuor; primo utrum consensus sit causa efficiens matrimonii rati; secundo, utrum solus consensus; tertio, in qua aetate possit fieri; quarto, utrum possint dissolvi?
Ad primum, in nullo alio sacramento est suscipiens causa efficiens, ergo nec hic. Sed, si coniuges non sunt causa efficiens matrimonii, nec eorum consensus vel voluntas, quia cuiuscumque est causa voluntas mea, ego sum causa illius. Ergo, si non sum causa, ergo nec voluntas mea est causa.
Secundo, quia consentire non est efficere rem in actu, sed est respectu rei factae vel fiendae. Ergo, consensus est causa efficiens. Ergo, etc.
Contra. Primo, per multas auctoritates in Littera , et sic sustinetur, Dist. XXVII, Q. II, cap. 1 .
Secundo, quia in aliis sacramentis verbum est causa efficiens, non tamen quia verbum, sed ratione contenti in verbo. Similiter ergo in ipso verbum est causa efficiens, sed non ratione verbi sed ratione eius quod continet. Sed nihil aliud continet verbum in hoc sacramento nisi consensum. Ergo, consensus est causa efficiens matrimonii.
Cf. Extra. ed. Friedberg, II, 672 sq.
Cf. Decretales D. Gregorii Papae IX, Venetiis (1584), col. 1420.
Cf. Lombard, IV Sent., Dist. 27 (ed. Quaracchi II, pp. 917 and 922).
Decret. Grat. c. 1, C. XXVII, qu. 2 (I, 1063).