Editions of Distinctions XXVI and XXVII of Anonymous Brussels Bibliotheque Royale 1542
by Kilian F. Lynch, O. F. M. in Franciscan Studies, Vol. 14, No. 4 · December 1955–February 1956
p. 388
Respondeo. Consensus est causa efficiens coniugii quia est causa coniunctionis animorum, et facit eam ad quam sequitur aliae coniunctiones, scilicet corporum, conformitatis et morum et conversationis. Primo enim unus coniugum ut vir exprimit suum sensum, quod scilicet sentit in corde et quod corde vult exprimit, dico ore, et postmodum mulier percipit aure et concipit illum corde, et suum sensum sive suam voluntatem voluntati viri unit, idem volendo, et post suum sensum sive quod ulterior exprimit ore, vir percipit aure, et concipit corde, et sic uniuntur invicem sensus amborum et voluntates, et fit consensus quasi sensus unicus, vel similis sensus, et in hoc animi coniuguntur ad quam coniunctionem caeterae sequuntur.
Ad primum ergo quod suscipiens non est efficiens etc., dicatur quod matrimonium potest considerari ut coniugium, et sic consensus est efficiens ibi simpliciter, vel ut est sacramentum, et sic Deus per gratiam est causa efficiens, consensus vero est cooperans extra, non efficiens principaliter, et sic procedit ratio, non primo modo.
Ad aliud quod consentire non est efficere triplex est sensus sicut et distinguitur voluntas antecedens, consequens, et concomitans. Consensus antecedens est respectu faciendi, vel non faciendi, et hoc non est causa efficiens rem respectu cuius est et antecedit, ut est consensus in sponsalibus. Consensus autem concomitans est uniens animos, ut visum est, et sic est causa efficiens quia facit hanc transire in dominium viri et istum in dominium mulieris quantum ad actum coniugalem. Consensus autem consequens est de continuando primum consensum iam factum de antecedente. Ergo, et (read de) consequente, non de concomitante, procedit ratio.
Ad secundum obicitur "quos Deus coniunxit homo non separet ," ergo Deus est efficiens, non ergo solus consensus coniugum.
Item, XXX, Q. V, Aliter et XXXII, Q. II ; cum ergo utrobique habetur quod consensus parentum requiritur et non sit matrimonium sine illo, ergo, etc.
Secundo, quia quamdiu filii non sint emancipati habent parentes potestatem super eos, et auctoritatem in factis eorum; unde Apostolus, "Filii, obedite parentibus ." Ergo, quod faciunt auctoritate parentum debent facere. Ergo, et eorum consensus ibi requiritur, et habet hoc auctoritas. Ergo, est efficiens.
Matt. 19, 6.
Cf. c. 1, Aliter, C. XXX, qu. 5, 4 (I, 1104), and c. 13 ff., Honorantur parentes, C. XXXII, qu. 2 (I, 1124).
Col. 3, 20.