Editions of Distinctions XXVI and XXVII of Anonymous Brussels Bibliotheque Royale 1542
by Kilian F. Lynch, O. F. M. in Franciscan Studies, Vol. 14, No. 4 · December 1955–February 1956
p. 389
Contra. "Propter hoc relinquet homo patrem et matrem et adhaerebit uxori suae ." Ergo, conceditur eis contrahere ex auctoritate divina, relictis patre et matre. Ergo, non requiritur eorum consensus.
Secundo, quia in spirituali coniugio ut animae cum Deo semper licet ad arctiores amplexus ascendere, et arctiori vinculo se constringere. Unde semper licet ad arctiorem religionem transire. Ergo, semper ex parte vinculi carnalis quod est signum illius spiritualis, semper licebit arctius se stringere et ad arctius vinculum transire. Sed arctius est vinculum inter virum et uxorem quam inter parentes et filios, ut habitum est supra. Ergo, semper licet filiis, velint vel nolint parentes, transire ad vinculum coniugale. Ergo, solus consensus eorum, non parentum, est causa efficiens coniugii.
Respondeo. Possumus loqui de matrimonio vel in quantum sacramentum, et sic Deus per gratiam est causa efficiens, et consensus coniugum cooperans, ut dictum est supra. Vel, in quantum coniugium, et sic est loqui de causa matrimonii efficiente dupliciter, quia li solus, cum quaeritur utrum solus consensus sit efficiens, potest esse cathema vel sincathema, | et potest facere generalem exclusionem vel specialem. Si sincathema et generalem facit exclusionem, sic est falsum quod solus consensus sufficiat, quia Deus est ibi causa efficiens, et ultra hoc quod est generalis causa efficiens in omnibus actibus nostris, quia, "Sine me", sicut ipse dicit, "nihil potestis facere ." Est ipse haec causa efficiens specialis, scilicet legem coniugii instituendo, et coniugii contrahendi auctoritatem praebendo, secundum quod dicitur in Gen. "Propter hoc relinquet homo patrem et matrem et adhaerebit uxori suae, et erunt duo in carne una ." Si li solus sit cathema tunc specialem facit exclusionem, ut sit sensus, solus consensus coniugum, id est non alius consensus, tunc possumus loqui de hoc dupliciter, scilicet quantum ad necessitatem, et sic non requiritur alius consensus nisi consensus coniugum, et rationes huius tactae sunt in opponendo, scilicet tum quia auctoritas eis conceditur divina non habito respectu ad patrem et matrem, immo resistente, patre et matre, quia hoc vinculum quod est inter virum et mulierem et maius et fortius et nobilius vinculum amoris et unitatis quam sit vinculum quod est inter prolem et parentes, et ideo licet semper ad hoc fortius vinculum auctoritate Domini transire. Vel possumus loqui de hoc consensu sive de causa efficiente quantum ad honestatem et sic requiritur consensus parentum et traditio eorum, et solemnitas etiam
Gen. 2, 24.
Jn. 15, 5.
Gen. 2, 24.