Editions of Distinctions XXVI and XXVII of Anonymous Brussels Bibliotheque Royale 1542

by Kilian F. Lynch, O. F. M. in Franciscan Studies, Vol. 14, No. 4 · December 1955–February 1956

p. 390

Ecclesiae requiritur, tum propter honestatem tum propter probationem, si oportuerit.

Quod ergo primo obicitur per auctoritatem Evangelii et per illa decreta iam solutum est.

Ad aliud dicatur quod verum est; quamdiu enim filii non sunt emancipati, habent parentes potestatem super eos et auctoritatem in factis eorum. Sed quidam actus sunt qui eos extrahunt de potestate parentum et eos emancipant, scilicet, ubi transitur ad altius vinculum ut ad claustrum, et similiter ad coniugium, quia etsi filius sit de carne parentum, et quantum ad hoc fit cum eis una caro, non tamen ita spiritualiter est una caro cum eis, sicut cum uxore, quia una caro omnino reputantur vir et uxor, et una voluntas, et quasi unum principium vel una persona respectu prolis procreandae, in qua spiritualiter uniuntur et propter gratiam unionis sibi ad hoc specialiter collata, secundum quod habitum est supra .

Quantum ad tertium quaeritur, primo, utrum ex parte mulieris requiritur duodecimus annus, ex parte viri decimus quartus; secundo, quare maior aetas requiritur ex parte viri quam ex parte mulieris.

Ad primum Extra. De spon. impuberum, Puberes , habetur quod minor aetas sufficit, quia ibi habetur quod pubes est qui generare potest, et hoc potest esse ante aetatem praedictam secundum quod ibidem dicitur, "Puerperae sunt quae in annis puerilibus pariunt ." Ergo, etc.

Praeterea, de coniugio Mariae et Ioseph habetur XXVI, Dist., cap. Cum igitur, "Tanto sanctius fuit atque perfectius quanto a carnale opere immunius ." Et XXX, cap. Inter quos, "Sanctiora sunt coniugia pari voto continentium ." Ex his patet quod non requiritur aetas in qua possit opus carnale exerceri, sed solum in qua possit invicem consensus haberi. Ergo, si antecedit haec aetas aetatem praetactam, videtur quod ista aetas non requiritur.

Contra. Extra, De spon. impuberum, Attestationes, Ex litteris , ibi habetur quod quartus decimus requiritur ex parte viri, ergo a simili duodecimus ex parte feminae, cum haec sit aetas secundum iura taxata ex parte feminae, sicut illa ex parte viri. Ratione huius quaeritur utrum maior aetas requiritur in viro quam in muliere, et videtur quod maior

Cf. ed. supra p. 295.

c. 3, Puberes, X, De despons. impub. IV, 2 (II, 673).

Cf. ibid.

Cf. Lombard, IV Sent., Dist. 26 (ed. Quaracchi II, p. 914).

Cf. Lombard, IV Sent. Dist. 30 (ed. cit. II, 932).

c. 10, Attestationes, X, De despon. impub. IV, 2 (II, 676), and c. 11, Ex litteris, X, De despon. impub. IV, 2 (ibid.).