Editions of Distinctions XXVI and XXVII of Anonymous Brussels Bibliotheque Royale 1542
by Kilian F. Lynch, O. F. M. in Franciscan Studies, Vol. 14, No. 4 · December 1955–February 1956
p. 391
aetas requiratur ex parte mulieris quia XX, Q. I, Sanctimoniales habetur quod mulier non debet consecrari usque ad quadragesimum annum. Sed constat quod viri plus multum ante possint consecrari in subdiaconos, diaconos, et sacerdotes, secundum quod tactum est in iure . Ergo, quantum ad matrimonium spirituale minor aetas requiritur in viro et maior in femina. Ergo, a simili etc.
Secundo, quia ad matrimonium carnale contrahendum exiguntur duo, scilicet discretio et potentia generandi, sive quod generativa possit egredi in actum suum. Sed in his duobus antecedit vir mulierem secundum tempus.
Contra. Primo, quia in via generationis imperfectum praecedit perfectum. Unde secundum Philosophum in via generationis prius est animal quam homo. Ergo, in via generationis sive inter principia generationis prius est tempore quod minus est perfectum quam quod magis. Sed mulier in generatione est principium minus perfectum quia materiale et passivum, vir autem est principium magis perfectum; unde citius venit mulier ad statum suum ut possit esse principium generationis quam vir.
Respondeo. Ad primum horum duorum dico quod forma verborum quibus exprimitur consensus requirit quod tales sint qui contrahunt quod habeant potentiam generandi paratam, non quod habere possint, sed quod actualiter habeant. Cum enim dicitur, "Accipio te in meum," et "Ego in meam," unus transit in dominium alterius. Non tamen intelligendum est hoc quantum ad sua, quia unus non fit suus alterius, et econtra, sed intelligitur hoc quantum ad corporalem usum quod requirit matrimonium et propter quod instituitur, scilicet propter creationem prolis. Unde sicut de praesenti dicitur, "Accipio," sic de praesenti exigitur propter formam verborum quibus exprimitur eorum consensus, non falso sed vere, quod actualiter habeant aptitudinem ad generandum. Hoc potest habere ex Causa XXXII, Q. II, Pudor est , et Extra, De spon. impuberum, Puberes , ibi certum est; et quia huius potentia generandi potens est egredi in actum in muliere anno duodecimo, in viro decimo quarto, ideo requiritur talis actus vel virtus talis aetatis; talis autem aetas complete attenditur et regulariter in viro. Quod autem in muliere minor aetas sufficit quam quattuordecim, hoc est propter imperfectionem illius. Quare autem in viro sit talis virtus
c. 13, C. XX, qu. 1 (I, 846).
Decret. Grat. c. 1—2, Dist. LXXVIII (I, 275).
Aristoteles, De animalium gener. c. III (Didot 3, 351).
c. 1, Pudor est, C. XXXII, qu. 2 (I, 1119).
c. 3, Puberes, X, De despon. impub. IV, 2 (II, 673).